{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 564","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 564","ref":"564","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/564","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/564","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/564.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":424,"text":"Spongiarum tria genera accipimus: sunt nanque aliae rarae, alia spissae, aliae quas nominant achilleas. In genere illo spisso quae praedurae sunt atque asperae, hirci nomine tragi nuncupantur: minus spissum & mollius manos. Tertium quod achilleum uocatur tenuissimum & spississimum & 2 ualidissimum est. Genus hoc inuentum perquàm rarum est. Ex hoc penicilli 3 Mollissimum uero genus spongiarum penicilli. Trogus author est penici los mollissimos circa Lyciam nasci in alto, unde ablatae sunt spongiae. Si e B nim euenerit forte ut spongia cum euellitur, abrumpatur: residuo item na scitur & completur. Magnitudine amplissima sunt solutae illae & rarae spongiae: sed mollissimae spissae & tenuissimae, quae scilicet altis tranquillisque na scuntur gurgitibus: flatus enim ac tempestates, spongias quoque ut caetera altilia, reddunt duriores, & incrementum impediunt. Genus item aliud est, quod nomen aplysias inde accepit, quòd elui non possit: habet hoc amplio res illos meatus, sed reliquo corpore densum est: nihilo tamen densius quàm quae ante numerauimus genera, quanquam lentius est, & ex toto pulmoni similis: pessimum omnium hoc genus est. Sensum id genus habere diuque uiuere inter omnes praecipue conuenit: cognosci prae caeteris spongiis eo fa cile potest documento, quòd cum illae albicent, limo inter lauandum subsi C dente, id semper nigrorem ostendit. Quidam spongias ita distinguunt, alias ex his mares existimauere tenui fistula spissioresque: quarum quae duriores sunt, tragos appellant: alias foeminas, maioribus fistulis ac perpetuis. Medici inscitia quadam ad duo nomina eas redegere: Africanas, quarum firmius sit robur: Rhodiacansque, ad fouendum molliores. Nunc autem mollissimae circa muros Antiphelli urbis reperiuntur. Spongia noua non sicut lana aut linamentum materia duntaxat est, qua applicantur medicamenta ad irrigationes idonea, sed & manifeste desiccat, uulneraque enaema conglutinat (si noua sit, & maris odorem adhuc referat) si eam cum aqua aut uino aut posca pro corporis ratione imponas. Quòd si uetus sit, & maris odorem amiserit, non aeque desiccat: immo inutilem esse sentit Dioscorides D Mollissimum genus earum penicilli oculorum tumores leuant ex mulso impositi: item abstergendae lippitudini utilissimi. Imponuntur spongiae ipsae epiphoris ex posca: ex aceto calido ad capitis dolores. De cętero recentes discutiunt, molliunt, mitigant: ueteres conglutinant uulnera, inquit Plinius Vsus earum ad abstergenda, fouenda, operienda à fotu dum aliud imponatur: ulcera quoque humida & senilia impositae siccant. Fracturae & uulnera spongiis utilissime fouentur: sanguis rapitur in secando, ut curatio perspici possit. Et ipsae uulnerum inflammationibus imponuntur, nunc siccae, nunc ex aceto inspersae, nunc è uino, nunc ex aqua frigida: ex aqua uero cae lesti impositae, secta recentia non patiuntur intumescere. Imponuntur & integris partibus, sed fluxione occulta laborantibus quae discutienda sit: & Quonammodo candidi fiant docent Plinius & Dioscorides. Τράγος, Tragus, Μανός. Manos. Achillea spongia. Penicillus. Aplysia. Τὸ συνολον πλθυμονῶδις. Tragus.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 563-2","label":"Cap. CCLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/563-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/563-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 566.1-3","label":"566.1 to 566.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/566.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/566.1"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}