{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 59","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 59","ref":"59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/59.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":387,"text":"Venis ipsis atque arteriis quae prope iecoris portam in ramos finduntur, substernitur caro quaedam glandulosa πάγκρεας aut καλίκρεας à Graecis nomina ta. Vesica ultimo uentris loco, sub ossibus latis, quae ilium ossa dicuntur, po sita est, meatibus annexa illis, qui ὀρύτορις dicti sunt, porrectis à renibus ad uesicam: & ipsa quidem neruosa, tenuis atque exanguis est, collum uero habet carnosum. Genitale huic ceruici uesicae adnectitur, foramine uno foras directo (quod ὀρῆθραν nominari diximus) peruiam, sed quod hoc loco bifariam diuisum sit: quorum foraminum alterum ad testes, alterum ad uesicam temdit. Testes ex genitali maribus pendent. Atque haec eodem modo uel in sexu F foemineo omnia natura conformauit, atque disposuit: nulla enim parte interiore sexus inter se differunt, nisi utero: cuius forma qualisnam sit, ex consectionum descriptione petendum expectandumque est: situs eius super intestina, & infra uesicam est. Ostium autem uteri, quasi ceruix carnosa admodum, cartilagineaque, parti animantium plurimę auctissimęque tributum est, diciturque μῆττα, id est matrix. Pars uero interior, siue spatium internum, loci & uterus appellantur in homine: hoc in reliquis animalibus uulua. Prominent utrinque ad superiores eius partes, exortus, alij κεραίας dicunt, alij πλεκτάνας, quasi cornicula dixeris, & flagella cirrósue. Sed de uteris generum omnium disserendum postea est: neque enim similes dati omnibus sunt, nec forma simili constituti. Partes animalium dissimilares interiores exterio. G resque hunc in modum haberi cognitum est. B Ventriculus, καιλία, ἢ γαστὴρ, ἢ ἡ ἄνω κειλία: aluum dixit Cic lib. 2. de natura deorum. Intestina, ἔντόρα, ἕλικας. de his ita prodit Plinius. Ab hoc uentriculo lactes in homine & oue per quas labitur cibus: in caeteris ilae à quibus capaciora intestina, hominique flexuosissimis orbibus ad alium. De intestinis lege Pollucem lib. 2. C leiunum institenum, 115τις. Tenuius intestinum, λεπτὸν ἔντόρον, ἢ ἀπλουν. Caecum, τυφλόν. D κῶλον, ἢ κάτω κειλία, καίρη Homero: Celsus etiam intestinum plenius uocat, & aluum: & Plinius quoque aluum: & Gellius aluum colon uocari tradit. Rectum intestinum, ἀπευθιομένον, ἢ ἀγρος. Σφυγήτίρα, σφυγητὴρ, ἢ δακτύλιος, ἤ στεφάνη, ἢ πρςκῶς. Lactes, μεσαραῖον, ἢ μεσεντόριον. hoc Cicero, ni fallor, medium intestinum uocauit. lib. 2, de nat. deorum. La ctes Plinio aliud significant, ut modo dictum est. Vesica, κύστις. Collum uesicae, χαυλός, τῆς κύστεως ἤάχηλος, uesicae ceruix. Ostium uteri, ο στόμα τῆς ὑστόρας. μῆτα, καὶ ὁ καυλὸς, καὶ στόμα τῆς ὑστόδας, id est ceruix, & ostium uteri, αὐχὴν ἢ ῥάχαλος. Loci & uterus, ὑστόρα καὶ διλ ρὶς, καὶ γυναικεῖος κίλπος. De partibus similaribus.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 58-2","label":"Cap. XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/58-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/58-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 59-2","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/59-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/59-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}