{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 60","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 60","ref":"60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/60.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":434,"text":"Siccas A ac solidas intelligi uolo neruum, cutem, membranam, uenam, pilum, os: item & quod uice fungitur ossis: ut spinam, ἄκανθαν Graeci dicunt, & cartilaginem, unguem, cornu: item quae iis proportione respondent. De sanguine, uenis atque arteriis: & quae iis proportione respondent. Cap. XVIII. Similarium numero humorem quendam genus unumquodque animaElium continet, quo si aut per uim, aut per naturam ipsam priuetur, in perniciem agatur necesse est: habet etiam diuersum quoddam, id scilicet in quo humor ille contineatur. Sunt haec in aliis sanguis & uena: aliis quod iis proportione respondeat, ut fibra & sanies. Hinc sane animalia alia εἴαιμα dicuntur, id est sanguine praedita & sanguinea, alia αἴαιμα, id est exanguia. Et sanguineis quidem omnibus, similarium sanguis potissimum communis est: nec minus communis ea pars est, qua sanguis continetur, quae uena dicitur: exanguibus autem, proportione illis respondent, sanies & fibra. Cum itaque natura sanguineae uenarumque corporis principium esse uideatur, primum de iis disserendum est. Sedenim natura uenarum ita se habet. Duae intra thoracem uenae continentur: uenarum enim nomine etiam uasa illa pulsantia, quas modo arterias uocamus, à uetustissimis, tum medicis, tum philosophis appellari uideo: altera earum maior, quàm uenam cauam ob insignem eius cauitatem uocant. Hippocrates κπα τίτη, id est iccorariam dixit. Altera minor quàm aortam uocant nonnulli, arteriam medici posteriores: eodem etiam nomine uasa singula, quae pulsum habeant nuncupantes. Sunt etenim arteriae spirituum semitae, quarum certe pulsus in cacumine mem brorum euidens est. Vtraque ueluti caudex est, seu truncus omnium quae per totum corpus sparguntur uasorum: uenarum altera, quam scilicet cauam uocari diximus: altera uero, quae & arteria dicta est, arteriarum. Neque uenae fere deest arteria: & quacunque corporis parte arteriam uideris, eadem & uena conspicietur, paucis quibusdam exceptis uenis. Quanquam qui ab arteria oriuntur rami, minores multo sunt, quàm qui à uena maiori proficiscuntur. Sed qui diligentius nosse uelit, quemadmodum uenae arteriaeque inter se habeant, spectare id tum per dissectionem, tum etiam per commen tationem, hoc est historiam animalium debet. In iis uasis qui continetur D humor, qualiscunque is sit, una sanguinis appellatione censetur. Sanguis si integer sit, rubet & dulcis saporis est: salsum nanque sanguinem, sicuti & salsam pituitam, morbosos humores esse perspicuum est. Verum qui in arteriis reperitur, tenuior simul & calidior, magisque flauus est, quàm qui in ue nis atque purior: ut qui spiritui animali nutrimentum praestet. Et qui in sinistro cordis uentriculo reperitur, ferè tenuior est, atque magis flauus, quàm qui in dextro: quanquam nonnunquam etiam crassior atque atrior, uerum semper calidior. Qui uero in dextro sinu est, eandem speciem habet cum eo, qui in iecore, & in omnibus totius corporis uenis reperitur. Solus omnium humorum sparsus per totum corpus animalium sanguis est: effluitque sanguis quancunque partem incideris carnis uiuae atque incorruptae.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 59-2","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/59-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/59-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 61","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/61"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}