{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 68.5-6","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 68.5-6","ref":"68.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/68.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/68.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/68.5.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"quę uero minimo digito respondet, cum eo osse quod à tesserae similitudine κυβοειδς uocant, annectitur. κυβοιὰς autem à parte exteriore iuxta σκαφοδδὲς positum est. Tria deinceps ossa paruula inferiori σκαφοείδως parti adiungun H tur, cum quibus etiam exteriore ex parte κυβοειδὲς una porrigitur. Atque prima quidem pedis pars, quam τάρον uocant, haec septem continet ossa. Pars inde pedis inchoatur, quam Graeci πεδεν uocant: quae ex quinque ossibus constructa est. Post haec deinceps pedis digiti sunt, qui ex ternis interno diis omnes, ad eorum, quae in manuum digitis sunt similitudinem, constant, pollice tantum excepto: qui solus omnium ex duplici osse constitutus est. Itaque pedis ossa pleraque ad eorum quae in manu sunt similitudinem, instructa sunt: plantae, palmae, digiti digitis, sicuti & ungues unguibus respondent. Haec, ut arbitror, de ossibus ueluti rudimenta discentibus dicta satis sunto. Quòd si quod ossiculum alibi, utpote in corde, in naso, in A gutture, itemque in aliquo ex digitis, (ut quę à sesami similitudine σεβαμοειδὴ uocantur) aliudue eius generis deprehenditur, non necessarium arbitror hoc opere pertractare. F Spina, ῥάχις. Calua, uel caluaria, κρανίον. Totum capitis os etiam κεφαλῆς κύτος dicitur. Sutura, ῥαφὴ, ἢ ῥαφῆς. Sunt & aliae suturae, & in faciei ossibus, & quae communes sunt superioris maxillae & caluae: ut uidere licet apud Galenum lib. De ossib. & Celsum, & Introduct. Galeni.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 68.1-4","label":"68.1 to 68.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/68.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/68.1"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 69","label":"Cap. XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/69"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}