{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 71","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/71.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"De unguibus, ungulis, chelis, id est ungulis bisulcis, cornibus Cap. XXIII. & rostris. Vnt item alia partium genera, quae naturam nec eandem habent, quam Oea quę exposita sunt: nec longe ab iis remotam, ut ungues, ungulae, chelae, cornua: praeterea rostrum, quale datum auibus est: haec enim & flexilia & fissilia sunt: cum nullum os findi possit, sed fragile quodque habeatur. Colores cornuum, unguium, ungularum & chelarum, cutis pilorumque colorem sequuntur: etenim cutis nigrae, cornua nigra, & ungues ungulaeque nigrae oriuntur. Et candidae pari modo in colore respondent: mediis etiam medium eadem colorem praeferunt. At dentes naturam ossium aemulantur: quamobrem hominum nigrorum ut Aethiopum, atque similium den tes, ut ossa candent: ungues nigri, modo suae cutis apparent. Cornua parte plurima caua sunt ab radice, quatenus ambiunt os, quod ortum à capite, ca uo cornu inseritur, totumque implet: in mucronem tamen solidum & sim plicem exeunt. Adhaerent cornua cuti potius quàm ossi. Ceruino generi to ta solida & sparsa in ramos, & omnibus annis decidua, nisi castrentur: cum ex caeteris cornigeris nullum cornua amittat. Cornua quibusdam inesse di cimus, sed per similitudinem: cum nullum ex iis cornu officio fungatur: qualia cochleis data sunt ad praetentandum iter: quae enim iure cornua intelliguntur, gerunt quadrupedes uiuiparae ad uim, aut inferendam, aut de pellendam, quae uirium sunt officia: quod nulli ex caeteris quae cornua habere dicuntur, contingit. Vngues à neruis neruosisue ligamentis orti, iis G scilicet quae digitorum ossa continent, indurescunt. Habent autem ungues quibus digiti sunt: digiti uero iis sunt, quibus pedes articulis formati, excepto elephanto. ungues etiam in senectute, & defuncto augescunt, durioresque redduntur: & ungulae quoque maiores in senecta redduntur: quod idem rostris etiam auium euenit. Vngues praeterea nonnullis animalium adeo duritate degenerant, ut prae nimia duritudine nihilo ab ossibus differre uideantur. De pilis & cute, & quae his proportione respondent, scilicet cortice, squama, testa & crusta.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 69-2","label":"Cap. XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/69-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/69-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 71-2","label":"Cap. XXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/71-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/71-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}