{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 72","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/72.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"at neque in iis, quae silicea testa includuntur, ueluti ostreis: nec crustatis, ut locustis, cancris: sed nec quę corticem habent, aut squamas, ut serpentes, ut pisces, oriri pili possunt. Sunt enim horum quae summae cutis loco habentur, uere & in totum sicca ritu testae uel petrae. Pili praesecti augeri inferius ab radice possunt, superne non possunt. Pennae autem nec ab radice, neque superne ab incisura possunt, sed cadant necesse est. Cortex squamae loco est, & illi similis: sed natura rigidior atque durior: quod in testudine & serpentibus magnis, & crocodilo fluuiatili palam fit: firmior enim osse euadit. Cutem, ut diximus, oB mnia habent, quibus est sanguis: pilos non omnia, sed sicut distinctum iam est. Inest in cute omnium lentor quidam mucosus: uerum aliis minus, aliis magis: ut in tergore bubulo, ex quo glutinum facere solent. ubicunque cu tis per se ac sine carne est, uulnerata non coit, ut in gena, praeputio, palpebra. Sed neque in carnosis etiam partibus restitui cutis potest talis omnino qua lis erat quae periit: sed simile quiddam cuti, & quod eius officium suppleat, potest, non tamen plane cutis. Contextu perpetuo cutis in omnibus animalibus continuatur: nec alibi interpellatur, quàm ubi sint naturales meatus: ut in ore & excrementorum exitibus, atque etiam in unguibus. Cutis hominis proportione magnitudinis tenuissima est. Cutis quae quidem totum corpus ambit, ἀρεας, id est excoriari potest à subiecta carne, & membrana C eam circundante, ideoque δρμα Gręci uocant: manuum autem internam & infimae plantae cutem, praeterea frontis & totius ferè faciei, aliarumque quarum dam partium animalis excoriari non contingit. Cuti superiacet summa cuticula, quę Graecis ἀδιδρμὸς dicitur, tenue quiddam, quale est quod serpentis se nectus nominatur: id quod in scabie, lepra, & lichenibus maxime cernitur De membranis.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 71-2","label":"Cap. XXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/71-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/71-2"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 72-2","label":"Cap. XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/72-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/72-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}