{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 74.5-6","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 74.5-6","ref":"74.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/74.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/74.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/74.5.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":166,"text":"At quae uere maximeque proprie membranae dicuntur, cae sunt. Omentum quoque non nisi membrana est, πίπλουν à Graecis dictum. hoc omnia habent animalia quae sanguinem, sed alia pingue, alia macilentum. Nomen hoc à ueteribus ἀσθαλόοαν sortitum est, quoniam nulli intestinorum adhaeret: sed neque ulli alij perpetuo praeterquam iis tribus, uentriculo scilicet (à quo oritur atque dependet) lieni & colo, quibus semper connexum est. Adnascitur etiam nonnunquam, sed raro iecinoris fibrae cuipiam, aut ex nothis costis alicui. Est autem corpus ex duplici peritonęi ceu A plexu compositum, in quo uenae permultae sparguntur. Descendit uero in quibusdam animantibus, haud multo infra quàm umbilicus est: at in quibusdam ad pubis ossa: maximum id habent inter animantia, homines & simiae. Quod etiam lactes uocant, membrana & ipsum est duplex pertendens continua de intestinis ipsis ad uenam usque, quae in iecinoris porta est, uti ante dictum à nobis est. Vesica etiam utraque, tam ea quę urinam recipit, quae maior est, quàm quae flauam bilem, quae minor, membranosa est: quanuis maioris illius collum carnosum sit.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 74.1-4","label":"74.1 to 74.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/74.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/74.1"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 75","label":"Cap. XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/75"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}