{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 77","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 77","ref":"77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/77.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Cap. XXVII. CArni proxima est adenum siue glandularum natura: est enim ueluti Ocaro conglomerata. quantum autem lingua differt ab ea quae proprie caro appellatur, tantum glandulae à linguae substantia recesserunt. Harum cum duplex sit usus, duplex quoque genus esse debet: alterum densum ac siccius, quod uasorum, uenarum dico & arteriarum, fulcimentum est in iis locis, quibus in ramos discissa, periculum subeunt, ne in uehementioribus agitationibus disrumpantur: alterum uero glandularum genus, rarioris substantiae est, cauernosum fistulosumue, ac madidae spongiae in modum, humore imbutum. Hoc nanque glandularum genus humorem quendam in se gignit, aut ad aliorum membrorum usum, irrigandorum scilicet causa, ne facile exsiccentur: ut quę linguae adiacent adenes saliuam procreant: aut G ad generis propagationem, ut testes semen, (nam & hi è glandularum ge nere sunt) aut ad conceptus nutritionem, ut quae in mammillis sunt glandulae, lac generant. Huius generis adenes uenas & arterias, perspicuas quidem, ac nonnunquam magnas, & item neruos in se habent: illae uero alterę neque sensum habent, neque motum, neque neruum in se ullum. Sunt praeterea nonnullę in quibusdam corporis partibus adeo exiguae, ut uulgus ipsum lateant: ueluti in iactibus, (μεσεντριον dicunt) in quibus utriusque generis glandulae reperiuntur. Et in aliis quoque corporis partibus sunt exiles quędam, uasorum diuisiones fulcientes: circa fauces autem & laringa magnae sunt atque conspicuae. Haud longe à cordis radice & pericardij membranę, ad septimam spinae uertebram, συμὸς, glandula est, haudquaquam exigua, glandium Latini dicunt. haec in recens natis animantibus est quam maxima, cre scentibus autem minuitur. Παρασταται dicuntur glandulae, ceruici uesicae adiacentes, quas & ἀδινώδεις παραστάτας quandoque uocat Galenus, in maribus maiores, foeminis minores. Sunt qui renes quoque inter glandulas nume rant: ij nanque etiam glandulosum quiddam nabere uidentur. Glandularum omnium natura exanguis est. De adipe & sebo.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 76","label":"Cap. XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/76"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 77-2","label":"Cap. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/77-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/77-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}