{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 89.1-3","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 89.1-3","ref":"89.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/89.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/89.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/89.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Continetur autem ouum ipsum, aut putamine testaceo, & bicolor est, quale auium esse uidemus: aut cute molli obducitur, unicolorque est, quale est cartilagineorum & piscium omnium. Vermen id esse dicimus ex quo toto non ex parte aliqua animal totum per subiecti foetus formatioB nem incrementumque gignitur. Quae ex ouo generantur, constat non similiter gigni, atque ea quae ex uermibus: in ouo nanque oculi primum in capite patent grandes: contra uero in illis euenit, ut scilicet pars inferior maior inter initia sit, oculi & caput postea augeantur. Hic admirari naturam subit, quàm bene miroque deinceps ordine generationem reddit: alia enim & quę perfectiora sunt, animalia intra se statim generant perfecta, sed tamen quae foris incrementum recipiunt: alia non statim animalia, sed cum prius intra se ouum pepererint, mox animal edunt in lucem: alia non perfectum animal generant, sed ouum, idque edunt perfectum, ut aues: alia, ut quae frigidiora iis constent, generant quidem ouum, sed nondum perfectum: uerum quod foris perficiatur, ut genus piscium squama tum, crustata & mollia C quintum genus, ne ouum quidem ex sese parere potest, nisi quòd haec affe ctio foris euenit ei, uti infra docebimus: insecta enim primo uermiculum pariunt, qui addito tempore, speciem accipit oui: quae enim chrysalis appellatur, oui obtinet facultatem, tum ex eo animal nascitur, tertia mutatione finem accipiens generationis. Differunt etiam animalia, tum gerendi uteri tempore, tum pariendi, tum partus etiam numero: semel anno pariunt quę dam, ut magna pars syluestrium animalium: alia bis, alia ter, alia saepius. Dasypodes & coeunt, & pariunt quoque tempore, & singulis mensibus: & alia uere, alia aestate, alia autumno, alia bruma pariunt: ut inter aues halcyone, ex piscibus menides: alia omni tempore, ut homo, uitulus marinus. rursum alia breui à coitu pariunt, ut insecta maxima sui parte, quae solent coire: alia D diutius uterum ferunt: alia denique singulos foetus pariunt: alia, binos, ternos, aut quaternos: alia numeroso magis partu foetificant.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 88.5-7","label":"88.5 to 88.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/88.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/88.5"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 89.4-5","label":"89.4 to 89.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/89.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/89.4"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}