{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 93.1-5","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 93.1-5","ref":"93.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/93.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/93.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/93.1.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"A aquatile genus amplius distinguendum uidetur: ut alia accipiant reddant que aquam, ea causa, qua spirantia aerem, quo scilicet refrigerentur: alia propter cibum. Cum enim in humore cibum accipiunt, fieri non potest, quin simul aliquid humoris admittatur: quod admissum, quo emittant, instrumentum habeant necesse est. Quę igitur loco aeris, qui per spirationem attrahitur, humore utuntur, quo scilicet refrigerentur, branchias habent: quibus autem cum cibo humor illabitur, iis fistula in sanguineo genere data est. Mollibus etiam & crustaceis hoc idem adhibitum est: nam ea quoque humorem propter cibum accipere coguntur. Altero etiam modo aquatilia sunt, (ob temperationem corporis dico & uictum) quae accipiant quidem aerem, sed in humore aetatem degant: aut quae recipiant quidem huB morem & branchias habeant, sed terram petant, unde cibum accipiant: qua le cordulum esse diximus. Sed horum omnium natura quasi peruersa de prauataue uidetur: sicut marium nonnullorum natura foeminam refert, & foeminarum marem. Cum ergo animalia trifariam in aquatile & terrestre diuidantur, ut dictum iam est: aut enim recipiendi aeris aquaeue necessitudine, aut corporis temperatione, aut tertio cibi ratione, uictus prorsus discrimen pro his diuisionum membris consequetur: alia enim temperan di corporis gratia, & propter cibum, atque etiam recipiendi aeris aut aquę necessitate ita degunt: alia temperamenti uictusque causa tantum. In iis, corum quae testa operiuntur, quae quidem sua natura immobilia sunt, plurima aluntur humore dulci & potulento, qui tenuior ex aqua salsa elicitur: quae autem mobilia eademque carne uescentia sunt, ξοφαγιαῦτα Graeci dicunt & σαρκεφάγα, iis uictus ex pisciculis est, ut purpuris: alia & iis quae in mari pullulant uescuntur. Quae crusta integuntur, omniuora sunt: quippe quae & lapillos, & limum, & algam deuorent: atque quaedam etiam stercus, ut cancri fluuiatiles: carnes etiam nimirum appetunt. Locustae uel pisces maiores conuincere possunt. Mollia omnia carniuora sunt: lolligines enim atque sepiae pisces uel maiores euincunt: polypi conchulis maxime uescuntur. Pisces ferè omnes foeturam suo tempore, alter etiam alterum edit, maiorumque minores sunt praeda: reliqua uictus ratio non eadem omnibus est. In auium genere, quibus ungues aduncae, omnes carniuorae sunt. In genere etiam non adunco sunt, quae carne uescuntur, ut hirundo. Sunt quae uermiculos cum alios, tum qui in lignis nascuntur, pascant: aliae spinam appetunt: aliae frugibus uiuunt.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 92","label":"Cap. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/92"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 93.6-7","label":"93.6 to 93.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/93.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/93.6"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}