{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De differentiis animalium 95","citation":"Edward Wotton, De differentiis animalium 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/95.md","author":{"name":"Edward Wotton","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton"},"work":{"title":"De differentiis animalium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"Sunt & inter quadrupedes feransque, quae uictum ex lacu & fluuiis petunt, ut fiber, lutris, latax: at uero à mari nullum praeterquam uitulus marinus. Bibunt, quibus dentes serrati animalia, lam bendo: atque etiam nonnulla ex non serratis, ut mures. Quibus autem con tinui, sorbendo, ut equi, boues: ursus neque sorbendo neque lambendo, sed morsu. Bibunt caetera quidem magis tempore aestiuo quam hyberno: quae autem in Africa degunt animalia, contra: insuetum naque iis est bibere ae state, propterea quòd imbres per id tempus fieri non soleant. Insecta animalia quibus dentes omniuora sunt: quibus autem lingua tantum, humo rem undique exugendo sua lingua uescuntur: quorum alia omniuora sunt, quibus gustus omnium saporum est, ut muscae: alia sanguiuora, ut tabani & asili: alia succis plantarum & fructuum uiuunt. Animalium quibusdam ruminare in more est, proficiuntque ac delectantur non minus in ruminando, quàm edendo. Ruminant, quae superiore dentium ordine carent, ut boues, oues, caprae. Ex feris nullum ruminare constat, praeterquam ea, quae aliquando cum hominibus exigunt, ut ceruus: hunc etenim ruminare pla num est. Sunt etiam de dentatis utrinque nonnulla quae ruminent, ut mures pontici, lepores & piscis quidam, quem ab ea re μήρυκα, id est ruminalem quidam appellarunt. Talis animantium uictus est. A sensibus quae oriantur animalium discrimina.","prev":{"citation":"De differentiis animalium 93.6-7","label":"93.6 to 93.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/93.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/93.6"},"next":{"citation":"De differentiis animalium 95-2","label":"Cap. XLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/95-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/95-2"},"credit":{"text":"Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium","quality":"ocr"}}