{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 1.40-49","citation":"Eleutherius Tornacensis, Sermones 1.40-49","ref":"1.40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/1.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/1.40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/1.40.md","author":{"name":"Eleutherius Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Appellatus enim est Spiritus veritatis, et veritas istus est. Igitur a Filio similiter, sicut a Patre Spiritus sanctus procedit. Spiritus enim sanctus miracula per manus sanctorum apostolorum faciens, Deum glorificabat Jesum Christum, postquam per gloriosam resurrectionem suam in coelum (unde pro liberatione animarum nostrarum descenderat) ascendit: ideo a nobis et nonnullis catholicis viris Christus creditur Deus natura existens, per Spiritum suum virtutes et gloriosa miracula gentibus per universum orbem dispersis demonstrans. Inde dicebat Dominus noster Jesus Christus, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Sed nequaquam idem Spiritus sanctus alterius participatione potens aut sapiens dicitur, quia perfectus est per omnia et in omnibus, et nullo penitus indigens bono. Nam paternae virtutis et sapientiae coelestis, id est Filii, Spiritus sanctus creditur, ei idcirco ipsa re et virtute subsistente virtus et sapientia comprobatur. Dilectissimi fratres, haec est fides recta, et omnibus catholicis viris tenenda, qua In nisi quisque firmiter et recte crediderit, non poterit a consortio diaboli liberari. Unum in substantia, trinum in personis confiteamini, ut ad cœleste regnum pervenire et æternis bonis perenniter gaudere mereamini; ubi gaudent angeli, lætantur apostoti, essultat martyrum turba gloriosa, plaudit confessorum et virginum caterva, quos Redemptor mundi perenni laurea coronat, qui vivit et regnat Deus, omnipotensf invisibilis, aeternus, incorruptbilis, cui est heuor, laus, decus et imperium, potestas indeficiens, majestas immarcescibilis, gloria perpes et virtus ineffabilis cum Patre et Spiritu sancto per inlinila sæcula sæculorum. Amen.","prev":{"citation":"Sermones 1.26-39","label":"1.26 to 1.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/1.26"},"next":{"citation":"Sermones 2.1-17","label":"2.1 to 2.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/2.1"},"credit":{"text":"Eleutherius Tornacensis, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1062/tmp1062/tmp1062.tmp1062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}