{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 3.14-26","citation":"Eleutherius Tornacensis, Sermones 3.14-26","ref":"3.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/3.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/3.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/3.14.md","author":{"name":"Eleutherius Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Quia vero Christus Filius Dei bumana miracula faciebat, leprosos curabat, mortuos suscitabat, et cætera mundo inaudita, et ad demonstrationem Deitati, virtute proprii Spiritus utebatur, ab ipso glorificari dicebatur. Verumtamen non est idoneum affirmare, quod D. N. Jesus Christus sit a Spiritu sancto clarificatus, ut pote qui per eum aliena virtute usus fuerit, et per eumdem Spiritum virtutem contra immundos spiritus assumpserit; sed potius debemus confiteri ejusdem Spiritum per quem tam præclara miracula fecit. Affirmare etiam convenit omni credenti, illum oblationem vel sacrificium non pro se, sed pro rpdemptione humani generis obtulisse Patri, cum nulla oblatione eguerit, qui peccatum incontaminatus nescierit. Propterea credat et anirmet fides calholica vivificatricem et propriam ipsius Verbi carnem esse factam. Vita enim naturaliter, ut Deus existens, quia proprie carni unitus est, viviticatricem eam professus est. Quia vero dicit: Amen amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam æternam: non tamen eam ut unius hominis debemus existimare. Juxta naturam enim suam quomodo posset esse vivilicatrix caro unius hominis? Fugiat infelix Judæus: destruatur qui nativitatem Christi denegat hæreticus. Collaudant Deum in personis trinum, in subsistentia vero unum Deum fideles: quem miseri in ira exspeclant poenis infernalihus dati, quorum consortio gaudent mali angeli, justi autem exspectant pro remuneratione laborum, quorum collegio Dei gratulantur angeli, adjuvante illo cujus beneficia præstantur infirmis, perquem gaudium datur afflictis: cui sit decus, imperium, potentia, cum Patre ingenito et Spiritu sancto per infinita sæcula sæculorum. Amen.","prev":{"citation":"Sermones 3.1-13","label":"3.1 to 3.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/3.1"},"next":null,"credit":{"text":"Eleutherius Tornacensis, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1062/tmp1062/tmp1062.tmp1062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}