{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 34-56","citation":"Eleutherius Tornacensis, Sermones 34-56","ref":"34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/34.md","author":{"name":"Eleutherius Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"0 Virgo benedicta, o Virgo a Conditore mundi perelecta! illum qui ante omnia sæcula genitus est, absque matre ab aeterno Patre, concipies, mater effecta absque alicujus viri copu'atione. Ibi enim auricula uxor fuit, angelicus autem sermo maritus exstitit. Virgo concipies, et post partum virgo permanebis, et Filius Dei in te descendet, ut qui ascensurus erat cum sublimitatis potentia et claritatis suæ gloria ad Orientem, convertat gratiam majestatis suæ ad Occidentem. Non te confundat auditus, non perturbet conceptus. Non est enim iste conceptus necessitas, sed Dei inæstimabilis potestas. Vestietur carne, et in tuo virginali utero se recondet, et Filius Dei filius hominis esse incipiet, permanens semper quod erat. Incommutabilem namque illum ctedimus, sed miscricorditer assumens quod non erat, ut in te comprehendi possit, quem totus orbis bajulare non potuit. Per hunc conceptum non minorabitur virginalis castitas, sed magis in te ampliabitur castitatis integritas. Mater Conditoris facta es, cum ipse esset apud Patrem: et cum nasceretur ex te Matre mansit apud Patrem. Semper enim cum Patre, quia absque principio, non habet initium temporale. Semper enim cum Patre, qui permanet absque initio et fine. Facta es scala cælestis, virga Aaron præ caeteris floruisti, id est præ caeteris virginitate digna splenduisti. Facta es scala in quam gloria coelestis descendit ad inferiora, quatenus humilitas ad coeli subveheretur altiora. nova et inaudita conjunctio! illeffabilis et miranda permistio! Qui enim omnia ex nihilo creaverat, creatur; qui capi non poterat, comprehenditur; qui omnes divitiis affluentes facit, pauper efficitur; Cbristus, qui perfectus est, evacuari dignatur. Dicitur enim se evacuasse a forma Deitatis in tempore, ut ditaremur ejusdem coelesti perfectione. Ergo,fratres carissimi, virginem deprecemur ut hominibus Deum conciliet, et terrena cælestibus concordet. Interveniat pro præteritis, exorans Filium pro futuris.","prev":{"citation":"Sermones 15-33","label":"15 to 33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/15"},"next":{"citation":"Sermones 57-2-67","label":"57 to 67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/57-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eleutherius-tornacensis/sermones/57-2"},"credit":{"text":"Eleutherius Tornacensis, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1062/tmp1062/tmp1062.tmp1062.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}