{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 1.18","citation":"Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.18","ref":"1.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.18.md","author":{"name":"Elizabeth Jane Weston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata","urn":null},"verse":true,"words":448,"text":"NOminibus quod MAIE, meis tot iungis honores,\nEt mihi plus tribuis, quam tribuisse decet;\nQuod tua Musa gravi tenues Epigrammate laudes\nEvehit, atque operas quid putat esse meas;\nQuid referam? vel quo me denique munere gratam\nExhibeam meritis dic mihi, Maje, tuis?\nUt sim grata quidem me virtus excitat in te,\nMe Musae, quod idem Phoebus Apollo probat.\nNescio quid faciam cum Musa negata mihi sit;\nMusaque Castalio cassa liquore gemat.\nNec mirum, rarumve, mihi si fluminis expers\nAonii, aeternum patria fata fleat.\nNamque ea vix Clariis libarat munera Nymphis;\nNec pede Pegaseam tum penetrarat humum;\nCum carum perimendo mihi patremque Magistrumque\nImpediere gradus invida fata meos.\nUnde dolor tenerum surgentis germen alumnae\nReprimit, et pressum surgere ad alta vetat.\nIam tolerare vices fortunae, ictusque protervos\nInvidiae, et legum iurgia docta pati!\nFata dies demunt inimica: renuntio Divis;\nQuae gaudent hilari sede, quiete vigent.\nSed dolor ambages fugat (o sors invida coeptum\nSic inhibes? inhibe; meque perire sine!)\nLimine desieram: sic haereo limine; Musa\nPrincipio, ut medio, sic quoque fine caret.\nNominis ergo tui qui digne encomia inepto\nAggredier, celebris carmine, Maje, queam?\nId faciant Helicona quibus sua Pallas amoenum\nPandit, et Aonio dat latitare solo:\nVel quibus auricomus placato numine Phoebus\nPlena Novensilibus vasa propinat aquis:\nEt quos fata beant; quibus omni congrua vota\nTempora sunt vitae prosperiora magis.\nNe tamen e multis taceam: tua nomina flectet\n(Parce precor) rudibus rustica avena notis.\nQuo se Musa prius divertat, nescio: tot sunt\nMembra tuae laudis materiaeque penus!\nSeu genus extollam egregium, proavosque celebres\nOrdine commemorem, sic glomeremque decus?\nHaec aliena puto, peregrino parta labore,\nTu gemina duplicas nobilitate genus.\nGazas, rura, greges, monimentum, tecta, tapetes;\nAut Semeles puerum, Te Cereremve canam?\nDigna parum sunt haec, modicum mansura per aevum:\nAt virtute tua, Maje, superstes eris.\nNec Themidos repetam, divinae aut Pallados artes:\nPhoebus enim propria te movet ipse lyra.\nImmo nec ulla fere, qua virtus prominet, ars est;\nQuae non in nitido pectore germen habet.\nInvasit penitas Pietas sincera medullas:\nIntima possedit Candor, et ora lepor.\nHae te virtutes dudum fecere beatum;\nCaelo aequant, ipsis assimilantque Diis:\nEt tuus ut mensis (qui campis gramina reddit\nEt picturato flore coronat humum)\nTotius apparet tempus pretiosius anni:\nCui merito primum iure canatur epos:\nSic tu prae multis velut auro gemma nitescis,\nEt velut astrifero stella corusca polo.\nTu vere Majus: vernantis tempore Maji\nFlora tibi flores spiret honora suos.\nQuos neque frigoribus Boreas, neque Sirius aestu\nTorret, ab aeterno veris honore rubent!\nCetera grandiloquis mandat mea cura Poetis\nGrandia mi parvis sit tetigisse satis:\nNunc flore, ut floret Phoebo gratissima Laurus:\nMultaque victurum saecula nomen habe.\nInterea et miserae non immemor esse puellae\nMavis? grata animo sint rata vota tuo.","prev":{"citation":"Poemata 1.17","label":"NOBILI ET DOCTO ADOLESCENTI ? IOHANNI Henrico de Pisnitz.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.17"},"next":{"citation":"Poemata 1.19","label":"AD EUNDEM, Cum periculoso Pragae affligeretur morbo.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.19"},"credit":{"text":"Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml","quality":"ocr"}}