{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 1.39","citation":"Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.39","ref":"1.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.39.md","author":{"name":"Elizabeth Jane Weston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata","urn":null},"verse":true,"words":294,"text":"Sors tua, Naso tuae pretium artis, plurima mecum\nDe proprio voluit participare malo:\nCuius in haec tandem creverunt agmina vires,\nEffundi solitas ut superent lacrimas.\nDuco reluctantes extrema per omnia Musas:\nNec mihi, qua pergo quave recedo, via est.\nPerpetuos igitur luctus iniere Calendae,\nExiit auspiciis ultima meta meis!\nTorqueor, et miseri quaerens solamina casus,\nTristibus inficior, Naso, misella tuis.\nUltima enim primi repetens documenta libelli,\nEventus video fati utriusque pares.\nDum mea me in similem rapuerunt tempora sortem:\nQuamvis dissimiles causa det ipsa modos,\nQui te Sarmaticas mensis proiecit in oras,\nPrima idem fati visus origo mei.\nMissus in exilium freta per diversa luisti\nSupplicio culpam tu graviore tuam:\nExul ego hic dudum peregrinae supplico terrae,\nQuae mala dat quovis horridiora freto.\nTe piger hospitio profugum rigor excipit Ursae,\nQua iacet extremo terra subacta gelu:\nArctophylax nostro non multum a vertice distat:\nLongaque Phoebum atris nubibus addit hiems:\nUna tibi Nerei movet inclementia bilem,\nQuam tamen amplexu vel Thetis una levat.\nIn me perpetuos armat fera turba furores.\nAh dolor! in me aditus impetus omnis habet!\nScribenti, cartam feriunt tibi gurgitis undae:\nEt mea, sed lacrimis, scripta rigata madent.\nPropria tu defles incommoda: me omnia solam,\nQuae vix ingenuae sunt toleranda, gravant.\nTu patriam, incolumes patriae sed linquis amicos:\nMi pater et patrii hic interiere lares.\nSauromatae infestant crebris tibi cuncta rapinis:\nEt mihi, quae non dat, gens furibunda rapit!\nNoxia fecisti tu lumina: et artis honorem\nLaesisti: poenas carmen, et error habet:\nPro pietate mihi crudelis reddita merces:\nCulpa etenim tanti nulla probata mali.\nIamque tui tecum poterat querimonia luctus\nFortia Magnanimi frangere corda viri.\nQuem non et tenerae moveant lamenta puellae,\nDamnaque barbaricis vix superanda Getis?\nErgo tuo liceat mea fata dolere dolore!\nAh melior quanto sors tua sorte mea est!","prev":{"citation":"Poemata 1.38","label":"AD EUNDEM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.38"},"next":{"citation":"Poemata 1.40","label":"AD EUNDEM BALDHOVENIUM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/1.40"},"credit":{"text":"Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml","quality":"ocr"}}