{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 2.1.47-92","citation":"Elizabeth Jane Weston, Poemata 2.1.47-92","ref":"2.1.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.1.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.1.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.1.47.md","author":{"name":"Elizabeth Jane Weston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata","urn":null},"verse":true,"words":290,"text":"Quas igitur debent mortalia pectora grates?\nVel quae lingua satis tot benefacta canet?\nHeu sumus ingrati, foedati crimine carnis;\nQuam mens aegra parum munera tanta capit!\nErgo quod assequitur minus hac caligine sensus,\nAddoceat sacro Spiritus igne tuus.\nEt velut in lucem brumali tempore prodis,\nClaudere quo terras frigora densa solent;\nIn stabuloque infans inter praesepia vagis:\nCum tamen aetherii sis Patris ipse …:\nSic, precor, in nobis sapientia vera misellis\nVagiat, ad finem dum celer orbis abit.\nTempora labuntur, labuntur sceptra, genusque:\nImpendet reprobo summa ruina solo.\nFlet pietas; Themis alma tremit, suspiria tollit\nPhoebus et Aonides tristia fata dolent.\nOmnia ad extremum properarunt; omnia finem\nExspectant; cupiunt esse soluta iugo.\nHas igitur curas inter tenebrasque precamur,\nNe nos, fons vitae, deseruisse velis.\nAngelico nos iunge choro: fac carmine grates\nUndique consensus cordis et oris agant.\nSola tibi soli tribuatur gloria Christe;\nQui solus sapiens, solus es omnipotens.\nIlla salutiferi clemens oracula verbi\nObsigna in nobis, nec periisse sinas.\nSpiritus immeritos tibi nos tuus uniat uni:\nTu nostrum caput es, nos tua membra sumus.\nVivida qui lux es, clara nos luce guberna;\nEt duc ad regni gaudia certa tui.\nOmne tuum propter meritum, nostramque salutem,\nMotus amore hominum, quod facis, omne facis.\nHaec miranda mihi ne turbet daemonis astus\nFoedera; nec rabies nos Acherontis agat.\nOscula captemus tua suavia, dulcis Iesu:\nPosse tuo nobis da recubare sinu.\nNuntia ceu fuerat pecudum vox prima Magistris,\nVirgine quae natum te tulit esse DEUM:\nSic dignos meritis quoque suffice, Christe, ministros;\nQui, quae sectentur, dogmata pura serant.\nDa populi Proceres veri iustique tenaces:\nSit procul a templis rixa, proculque foro.\nDenique cum veteri pro consuetudine lux haec\nAnni principium fecerit esse novi:\nVota damus, gemitusque damus, gemitusque iteramus:\nFraternas facilis, suscipe, Christe, preces.","prev":{"citation":"Poemata 2.1.1-46","label":"Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, MEDITATIO CUM GRATIArum actione in diem natalium SALVATORIS nostri., lines 2.1.1-2.1.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.1.1"},"next":{"citation":"Poemata 2.1.93-102","label":"Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, MEDITATIO CUM GRATIArum actione in diem natalium SALVATORIS nostri., lines 2.1.93-2.1.102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.1.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.1.93"},"credit":{"text":"Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml","quality":"ocr"}}