{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 2.102","citation":"Elizabeth Jane Weston, Poemata 2.102","ref":"2.102","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.102","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.102.md","author":{"name":"Elizabeth Jane Weston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata","urn":null},"verse":true,"words":279,"text":"Non vagor in magni meditans miracula mundi,\nHuius dum Methodus, vita pudica tua est.\nTe quia dum vidi, obstupui, namque omnia vidi\nEt quae pictor habet, quaeque habet historicus\nEt vidi in te plura quidem, quam Pictor Apelles\nEffingat, quam vel disserat historicus.\nTu varias animi dotes, compendia rerum,\nHumano in speculo, ceu microcosmus, habes.\nNec fictum est quidquam, nihil est quod fascinet, ipse\nConditor est Index, pictor, et historicus.\nSeu mediter mortale tuum, quam rite Creator\nClausit in exiguis artubus illud opus?\nSive decus vitae pereuntis, ut omnia pulchro\nOrdine disposuit? forma beata tibi est.\nSi memoro Natale solum, quae gloria gentis\nEt quis stirpis honos? nobile stemma tuum est.\nEt dives fortuna fuit, dum fata sinebant\nEt forma insignis sorsque genusque tibi.\nHospitium sic dum mortale pererro, notavi\nQui foret hoc hospes dignus in hospitio,\nMaiestatem animi reperi, doctrina refulsit,\nEt pudor, et pietas, et decor omnis erat.\nHic ego, nil inquam est, genus, et fortuna, Venustas,\nGratiaque in verno pectore fluxa suo.\nGratior at pulchro residens in corpore Virtus,\nVirtutisque Comes casta pudicitia:\nRara avis in terris, dixi tamen esse, sed ipsa es,\nNil prohibet raris nomen inesse tuum.\nNam te nascentem genetricis ab ubere raptam\nNutriit Aoniis fons Heliconis aquis:\nPimplaeo tibi rore madent tua mellea labra,\nDulceque Nestoreo fundis ab ore melos.\nIn te conspicimus Venerem cum Pallade, Musas\nCum Phoebo, Charitum, Pieridumque choros\nSingula habent aliae, tu singula et omnia, quo te\nCompellem: quonam nomine! prodigium.\nProdigium humanum, dium miraculum, et ingens\nOptati generis Gloria feminei.\nSic Ego te supra cunctas, in sede locatam,\n(Ut doctrina locat) carmine condecoro\nQuam pulchrum est, latitare Deam sub pectore dio,\nPromicat aulaeis, Mens ubi tanta, suis.","prev":{"citation":"Poemata 2.101","label":"Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.101"},"next":{"citation":"Poemata 2.103","label":"Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, EIDEMque ALIUD:","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.103"},"credit":{"text":"Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml","quality":"ocr"}}