{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 2.2.45-86","citation":"Elizabeth Jane Weston, Poemata 2.2.45-86","ref":"2.2.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.2.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.2.45.md","author":{"name":"Elizabeth Jane Weston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata","urn":null},"verse":true,"words":277,"text":"Una salus miseris datur hoc; ut crimine liber\nVivat homo, et verae gaudia lucis agat.\nNam licet a cuncto sanentur corpora morbo;\nNon tamen est nobis vera putanda salus.\nPectora peccato quod si releventur ab omni,\nIsta salus demum crede perennis erit.\nNam quicumque fuit maledicto a crimine liber,\nNil huic vel morbus, pauperiesve nocet.\nHunc neque tot gradibus mors impetuosa movebit:\nSolo etenim IESU nomine salvus agit.\nQui non salvus erit solius nomine IESU,\nNil hunc fluxa salus divitiasque beant.\nNulla profanorum moveat me cura bonorum,\nCaelestis deceat sed diadema domus.\nSic ego salvabor; sic mens et vita valebunt:\nSic mors, sic furiae nil nocuisse queunt.\nAdde et Calliope, quibus hic sit missus in orbem:\nMortifero quosnam liberet ille iugo.\nNon aliena quidem Messias agmina curat:\nSed sibi devote membra caduca fovet.\nGrex alienus is est, qui nescit credere dictis;\nQuique redemptorem nescit amare suum.\nSed vera quicumque fide complectitur ipsum,\nIlle DEI populus cur reputetur, habet.\nCrede modo Christi verbis, sacra iussa capesse:\nSi ratio pugnat, sufficit; ….\nQua ratione suos divina propago tuetur?\nFallor? an EX MERITO, crimine liber agis?\nNon ita; sed Christi merito Patris ira recessit:\nSalvifica Christi morte repensus homo est.\nHoc verae fidei qui nixus robore perstat,\nVivet, et in media morte beatus erit.\nNamque bonis nomen IESU bona plurima confert:\nDe caelesti homines nempe salute docet.\nNon aliud nomen sub Caelo restat in orbe,\nIn quo nos salvos iusserit esse DEUS.\nNominibus reliquis merito praeponitur unum,\nQuo semel audito flectitur omne genu.\nAngelus e caelo veram conferre salutem\nNescit; at a IESU vera petenda salus.\nQuisquis in hoc dulci, spe firma, nomine credit,\nSalvus hic, inferno liber ab hoste, manet.","prev":{"citation":"Poemata 2.2.1-44","label":"Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, DE NOMINE IESU., lines 2.2.1-2.2.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.2.1"},"next":{"citation":"Poemata 2.2.87-96","label":"Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, DE NOMINE IESU., lines 2.2.87-2.2.96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.2.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/2.2.87"},"credit":{"text":"Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml","quality":"ocr"}}