{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 3.25","citation":"Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.25","ref":"3.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.25.md","author":{"name":"Elizabeth Jane Weston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"EN tibi, Baldhofi ? litteras, et ut arbitror, Poemata ? viri et Poetae oppido mellitissimi, ? Pauli Melissi, in honorem mei conscripta. Quorum exemplaria altera, una cum epistola amicissima, litteris ad ? Vicecancellarium exaratis, involuta, accepi mense Novembri, ad quae huc usque certis de causis respondere non potui. Quapropter et fasciculum hunc ad te spectantem apud me toto hoc tempore detinui. Erubesco (quod fateor) ad insignia quibus me Poetarum doctissimus ornat! Nescio an umquam mihi tanta fuerit in litteris facultas, ut condignas illi gratias referre valerem. Excusavi me per litteras quasdam et breve epigramma; cuius exemplum una tibi, ut videas, transmitto. Tu, quaeso, si viro illi nobilissimo rescripseris, purga me etiam per tuas, quod non aliquid dignius et maturius in tanti beneficii remunerationem meditari potuerim. Ideo autem has meas ad te deferri curavi; ut si commode fieri posset, tuis iunctae Heidelbergam mitterentur. Poematia quae per tabellarium tuum tibi missura eram, cum illis describendis vacaro, curabo, ut habeas. Vale. Dabantur Pragae prid. Cal. Febr. 1602.","prev":{"citation":"Poemata 3.24","label":"Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, ? WESTONIA, Domino ? MARTINIO a BALDHOFEN, amico suo singulari ?","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.24"},"next":{"citation":"Poemata 3.26","label":"Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, EADEM EIDEM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.26"},"credit":{"text":"Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml","quality":"ocr"}}