{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata 3.38","citation":"Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.38","ref":"3.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.38.md","author":{"name":"Elizabeth Jane Weston","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston"},"work":{"title":"Poemata","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"NOn oblivione litterarum tuarum, vel iniuria aliqua seducta, nihil ad tuas, toto hoc tempore, respondi: sed fortunarum mearum ratio, negotiorum (prae quibus bene mecum non sum) multitudine implicita, a scribendo me retardavit. Neque ego nunc temporis iuris sum proprii sed aliorum subiecta iurisdictioni. Unde etiam fit; ut tabellarios, maioribus etiam ad me sumptibus ablegatos, sine meis, multoties dimittere cogar. Quare et tu, quod et alios bonos viros facere confido, hanc tantam meam in scribendo moram, aequiori feres animo; et meam aliqua ex parte admittes excusationem: quam ex tua mihi humanitate polliceor. Atque imprimis tibi gratias ago, quod etiam ex numero illorum esse volueris; qui me licet immeritam, cultissimis suis invisunt scriptis. Quas vero mihi assignas laudes, quo minus agnoscam, facit tenuitas et imperitia mea. Quod me ab eruditione per affinem tuum Georgium Carolidem commendatam dicis, id abundantia humanitatis illius propensoque in Poeticam favore factum opinor. Conari me quidem aliquid in litteris non diffiteor, et nisi conatibus sors usque adeo noverca obstaret, meliorem fortassis de studiis meis spem facerem Amicis. Sed Iuvenalis 3.164-5 Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat Res angusta domi. Quapropter si opinioni tuae ex aliorum commendatione de me conceptae minime satisfacio; causis modo expositis tribue. Porro, etsi perexigua mihi in carmine sit facultas; tamen tam petitione tua, quam affinis commendatione nota intermittere nolui, quin paucos hosce versiculos in symbolum tuum conscriberem: quos ut boni consulas, rogo. Parodias tuas, ubi vena fertilior, otiumque tranquillius erit, meae Thaliae qualicumque commendabo. Interea velim mihi ignoscas. Vale. Pragae pridie Idus Februar. Hirspergam.","prev":{"citation":"Poemata 3.37","label":"Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, ? WESTONIA Domino ABRAHAMO CREMERO Theologo. ?","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.37"},"next":{"citation":"Poemata 3.39","label":"Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, ? WESTONIA, Domino JOACHIMO SCHLEGELIO ? ? et ? Candidato ?","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/elizabeth-jane-weston/poemata/3.39"},"credit":{"text":"Elizabeth Jane Weston, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/westonparthenica_1.xml","quality":"ocr"}}