{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 106","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 106","ref":"106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/106.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"In spiritualium quoque Catalogo sunt, licet aulicis haud accensendi: Muwasin, Cantores, qui preces publicas manè, meridiè & vesperi, vel soli, vel unà cum sociis, ejulant, & quàm possunt voce altissimâ declamant, constituti in summitate turrium, quae à veteribus eum in finem templis primariis adstructae sunt. Malunt Isphabani ex templorum tectis decantare; indignantibus vicinis, quod ex turribus declamator possit uxores illarum conspicere. Hafis, Sacerdotes illi, qui in sepulchrali sacello Coranum legunt, in memoriam & salutem defuncti. Hoc sanctorum & divitum exuviis contingit, per beneficium pro lectoribus, vel ab ipso defuncto, dum viveret, vel à posthumis legatum. Rarò unus, plerumque plures uni acello serviunt, qui labores horarum vicibus dividunt. Dsjarubkesj, is est, qui in illustri aliquo Mesar, i. e. sepulchrali, sive in Mesdsjëddi Dsjamèb, id est, carhedrali templo, verrendi pavimenti curam gerit. Nomen apud nos vile est, apud Persas functio venerabilis & largo salario ornata, quam nemo non mola facilè respuet. In transitu notamus: N Mola vocabulum latè patere, & de omnibus praedicari doctoribus, sacerdotibus, theologis, imò quibuscunque viris literatis, & scribis etiam. Unde quos proximè induximus antistites, magni Molae appellantur. § II. Templorum Mesdsjed lateritia structura est, variam, pro fundatoris conditione, magnitudinem & ma gnificentiam, nec eandem semper figuram referens. Saepe circa aream quadratam elongantur, cujus unum vel duo latera claudit, reliqua murus limitat. Aliquando sine impluvio exstructum, aedificii molem constituit compressam, paucis columnis nixam, luminis admittentem modicum per riscos affabrè clathratos.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 105","label":"CATMIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/105"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 197","label":"CATMIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/197"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}