{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 117","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 117","ref":"117","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/117","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/117.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Salarium Rectoribus annuum est atque amplum; in scholis Regiis 100 tomanorum, in aliis paulò multòve minus, plerumque tomanorum 50; sed quod certo certiùs quoque stato solutionis die omnibus expenditur. Utinam & nostris in Germaniâ Professoribus, tot illustribus luminibus, par felicitas contingat! Studiosi, Collegiorum incolae sunt, velut in Contuberniis Academicis nostris Alumni. Non autem mensâ communi, sed in vitae subsidium levi fruuntur stipendio; in Gymnasiis Regiis quotidie uno Abasso, i. e. argenti circiter drachmis duobus; in ceteris Mabmudi vel Sjahi, i. e. Abassi mediâ vel quartâ parte. Cui hic modulus pro vitâ sustentandâ curtior est, is suppetias sibi quaerit aliunde. Stipendia Rector qualibet hebdomadâ praenumerando distribuit, anteceptâ eorum annuâ, pro universitate, summâ, à Mutesaddi, sive thesaurario. Idem Rector cives Contubernio recipiendi facultatem habet, neutiquam intromissos excludendi, nisi ob commissa flagitia. Profitentem discipuli horas quotidie duas audire, lege collegii tenentur; reliquum tempus absentiam indulget, & negotiis aliis vacandi licentiam. Sunt qui interea describendo libros, vel domi alienae pueros instruendo mercedem quaerunt. Sunt, qui in palatiis divitum parasitando ventres suos pascunt, ac pro storeâ, quod dicunt, & armis scholasticis nummos petunt subsidiarios. Sunt, qui subsecivum tempus studiis impendunt, & vel publicas lectioscetiones audiunt in alis Collegiis, velse privatim erudiri curant à doctiori Molâ. Sunt denique ignobiles & perversi, quibus Contubernium pigritiae asylum est, in quo vitam sine multâ curâ & labore agere & consenescere cupiunt: Qui tamen in discrimine versantur, ne, si in rigorem Rasjis sive censorum incidant, Contubernio excludantur. Hi Rasjis, s.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 116","label":"CATMIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/116"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 118","label":"CATMIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/118"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}