{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 146","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 146","ref":"146","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/146","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/146.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"Ad neutrum reKufii, sive quadrata, quae ab Aali fertur scriptura &– inventa, & modernorum Mahhammedanae religionis Persarum prima & antiquissima esse perhibetur. Eam nisi in antiquis turribus, & priorum seculorum ruderibus invenio, quod dudum ejus usus exoleverit. Scriptura Gabrorum, live gentilium Persarum, aulae ignota, quamquam vernacula, nec hujus loci est. Mores aulicorum ut compendio perstringam, nostratium eas persimiles ajo, ita tamen, ut indolem suae nationis retineant. Haec sanè (indoles) modesta est & mansueta, longèque Turcorum genio sedatior, in quo primaevus Tartarorum sanguis feritatis suae servat vestigia. Verum, quod in Persianis vituperes & caveas maxime, Theoninam voco invidiam, quam melle adulationis & byssini sermonis lenocinio artificiosè condunt, dissimulandi pariter & fallendi doctiores, quàm vel Turcorum, vel ulla gens mortalium. Acerbissimè oderunt honorum, quos ipsimet ambiunt, competitores; nec aliorum, si per se steterit, fortunae parcituri, nisi ab iisdem gravissimis muneribus devincti fuerint. Vindictae modum non tenent; lapsu atque deplorabili miseriâ inimici satiatus osor, sanguinem praeterea sitit, haud priùs livorem extersurus animo, quàm ad incitas redactum, & exstirpatum viderit; irâ sane numanae mentis detestandâ, & ferociori leonis, qui & vitae parcit succumbentis hostis, & submissione ejus Giu, auem denscent generost aceuicieit. In volipetes immoderatè effusi sunt; corporis saginam, delicias foemineas, & nequissimam libidinis varietatem ad senium usque sectantes. Magnificentiam omnem maximè reponunt in vestitu, equis generosis eleganter phaleratis, & in servorum multitudine.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 145","label":"RELATIO XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/145"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 147","label":"RELATIO XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/147"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}