{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 149","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 149","ref":"149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/149.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"ergò quaesitus; cur id faceret? respondit: Propterea, Rex, id facio, quia Mabhammed monuit, cavendum nobis esse ab Hannisitis; quòd fures sint, calceosque rapiant. Quibus dictis, acriùs ridens turba Hannifitarum, quaerit: Amabo, ubi tum erant Hannifitae? utpote, qui quingentis annis post Mahhammedem orti sunt! Tum ille: Bene, dixistis; nam dum Mahhammede vivente adhuc pura esset lex nostra, & neutiquam adulterata, qualem ego colo Sjiaiticam, ubi eratis vos Hhannisitae? Quo argumento ab ipsis adversariis suppeditato, cùm argutè convicti essent, à Rege, concilii Praeside, & in paternum dogma prono, hanc quoque Religionem jussi sunt inposterum colere, atque publicè docere. Admiratione dignum est, restitutionem legis Mahnammedanae in hemisphaerio Asiae eodem tempore factam fuisse, quo vindicavit B. Lutherus religionem Christianam à statutis Papalibus. Nec in extimo Oriente tum defuit Gentilismo innovatio; quasi astra & coeli influxus ad schismata mortales inclinaverint. Ut est leve inter Sonnitas & Sinitas fidei discrimen: ita odium praegrande est & implacabile. Certè illos Persae Omeriana maledictione indies, etiam in precibus publicis execrantur, constanter credentes, tantam fidei Turcicae per versitatem esse, ut cum ceterae infidelium animae non ante tempus extremi judicii damnentur, interea dèr alem erva, i. e. in animarum mundo retentae; Sonnitarum seu Tureorum animae, eo quo exspirant momento, plumbi instar ad Tartara, velut per aquam ad centrum suum, maledictae demergantur. Narrant jocosè: si caro Persae ac Turci in eâdem ollâ simùl coquatur, frigescente jusculo, pinguedinem ad ultimum à se invicem discessuram. Maxima eorum lis versatur in quaestione: Omerone an Mortusae Aali post Mahhammedem in Caliphatu (ita vocant Pontificatum suum) jus successionis convenerit? Stant Persae pro Aali, qui tamen dira ab omerianis passus, ad Principatum Religionis difficulter eluctatus est. Pro rei illustratione sciendum est, Mahhammedem, cum ope Sergii, Monachi Graeci, al Coranum, i. e. Biblia aniliter, sed inimitabili styli Arabici elegantiâ composuisset, & ex Camelario fieret Propheta, inter alios adhaerentes sibi invenisse tres viros potentiores, nimirum Abubekerum, Osmannum & Omerum; prioris ille filiam, Cadisjè appellatam, praeter octo alias, uxorem duxerat.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 148","label":"RELATIO XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/148"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 150","label":"RELATIO XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/150"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}