{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 15","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/15.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Matrem enim nihil refert, cujuscunque fuerit fortunae & sanguinis; filiane magnatis indigenae dono Genitori data, an ruricolae & plebeji hominis, ex Georgiâ & Cyrcassiâ (quae puellas pariunt totius Asiae speciosissimas) plagio latrocinioque abrepta; sufficit illam ob venustatem Serenissimo placuisse, ut in Genitricem Successoris sui deligeret. Hanc sortem nec industria educationis, nec informationis studium, nec cum viris illustribus consuetudo & convictus corrigunt. Palaestra omnis, gynae cei latebra est, extra quam Illi solem intueri non permittitur; commilitones sunt nigra & castrata mancipia, ex variis torridisque coeli Zonis conquisita; ministrorum vices ancillae gerunt, & ignobilis pellicum Regiarum turba; Inspectores sunt mater, avia & nonnullae anûs, auctoritate ceteris praestantes; Ipse ephorus ex castrata mancipiorum classe foeminarum suffragio deligitur, non qui manum & ingenium Candidati ad tractanda gubernacula, sed qui in religione & superstitionum notitiis solummodo instruat. Hujus παιθείαν cum lustrare hic visum sit, à Gynaecei, in quo Princeps educatur, descriptione ordiar. Gynaeceum, Persice Co Haraam, est claustrum Preliminaris GyRegiae legue couisguium, uto pencelio, duo dcem & unpls. orgyiarum munitum, nocturnis cinctum excubiis, & ab omni hospitum communione, instar aeterni carceris, occlusum. Porta ejus militari praesidio & variis excubiarum manipulis instruitur, qui accessus hominum prohibent, & moras discutiunt subinde praetereuntis turbae. Introitum longum varii stipant satellitum cohortes, praesertim eorum, quos vocant ὈUαὶ Jesawul, id est, atrienses. Hi sunt Ismaëlis I.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 14","label":"RELATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/14"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 16","label":"RELATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/16"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}