{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 156","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 156","ref":"156","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/156","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/156.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"IINMIN Arle. tur, quam operosa; quia sepulchrum in Turcorum potestate est, qui vicinos Aalitas, sive Persas, adversarios suos acerrimos, plusquam capitali persequuntur odio. Laterculi inde referuntur, pro ceremoniis precationum; Behtsteine; cùm enim osculari subinde terram inter orandum conveniat; immunda autem omnis terra sit, nisi in quâ sanctorum custodiuntur exuviae; hinc ex solo tumuli Aalitici petitam praeferunt ceteris omnibus. Compacta autem mittitur in orbiculos, ducatone crassiores, sole ad duritiem coctos, & in rei fidem sigillatos, inde&´ Mohhr i. e, sigilla, dictos. Ajunt venditores Turcos saepè urinâ sua eosdem conglutinare, ut adversariis suis imponant. Ad sepulchrum verò Imami Resâ, quod extat in urbe Mesjhèd, provinciae Chorasaan, peregrinationes diriguntur omnium frequentissimae. Hujus perpetuò in aegrotorum ore nomen volvitur, sperantium Medicamentosa virtute ejus se convalituros, si id crebro invocent. Ex quo Sjab Abas I. Usbecis Tartaris locum eripuit, mirum, quantum curationibus inclaruerit miraculosis, praesertim coecorum hominum, qui precibus, ante tumulum fusis, venditantur lumen recepisse. Multi nunc peregrè adveniunt, alii devotionis causâ, alii spe inducti recuperandae sanitatis. Hanc qui simulant recepisse, id honoris & praemii consequuntur, ut per urbis plateas circumducantur, ambitu solenni & populoso; deinde, quia laceri redeunt, ab admiratoribus depilati, (quod superiori Relatione dixi) ut ex aerario ejusdem templi novo donentur vestitu, & viatico insuper ad remeandum in patriam suam. Sunt enim plerique pauperes & scurrae ignoti nominis, in quos inclytus ille Sanctus miraculi gratiam collocat. Nimirum, res compositò agitur, actorem substituentibus templi Sacerdotibus pretiô conductum, qui fabulam ludat, & subinde nova miraculi editione famam Imamam soneu, lstem ue pereue hospies ullut. cir.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 155","label":"RELATIO XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/155"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 157","label":"IINMIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/157"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}