{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 186","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 186","ref":"186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/186.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Ambulacra lapide polito scitè sunt tessellata; ornatum iis cancelli conferunt tetrapedalis altitudinis, ad margines positi, quia Platanorum decus ubique, exceptis duobus horti lateribus, exoleverat. Duo hortus palatia complectitur; primum & potioris notae est, quod cum superiori horto commune habet; majori enim sui parte prominendo, talaar, sive atrium, pandit Regio consessu non indignum. Hujus tria patent latera, summum lacunar columnis octo sustinentia, nullis earum in medio positis. Pavimentum, ex quadrato lapide stratum, quaternis à terrâ gradibus elevatur, more gentis, quae humi considet, aulaeis culcitrisque magnifice opertum. Medium, cisternam exhibet marmoream quadratam, ex quâ humor latiori exitu in solum horti devolvitur. Dorsum atrii. multis ostiis conclavibusque distinctum, medio hiat inter vallo, designante locum sedis Regiae. In supernâ ipsius parte pergulam vides transversam, & secundae contignationis conclavia quaedam, cum fornice uno medio, omnia picta, sculpta, & flosculorum bullis concinnè incrustata. Alterum habet palatium ad murum occidentalem, qui hortum limitat, Enguristuum. Structura ejus, à priori diversa, spatioso decoratur arcuati operis conclavi medio, ad quaternam aedificii faciem protenso, singulos ad angulos secludens triclinium pulchrè concameratum. Cisterna in medio pavimenti, paucis à solo passibus elevati, marmorea, quadrata, limpidissimam eructat, & ductu haud conihieuo reulm ber aquam, in etatenbus, ante paluium positis, redivivam; Ex his insignioris elegantiae est. qui ante frontem aedificii meridionalem positus gynaecei ostiolo proximè opponitur, quadratum primò ostentans marginem, inde duplici gradu profundior, pulcherrimo flexu circumductus, qualis structurae & alterum habet ante faciem, explicatam in horto Enguristuun. Parietes aureis & ultra marinis decorantur lineis flosculisque, & mappis aliquot ingentibus, patrio penicillo pictis.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 185","label":"RELATIO XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/185"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 187","label":"RELATIO XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/187"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}