{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 200","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 200","ref":"200","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/200","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/200.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Solem igitur pro summo Numine (veriùs pro larva Numinis) antiquitas colebat, ejusque simulacrum adoptabat absolutae potentiae suae insigne, quod & domi statuebat togatae Majestati praesidium, & in campo signis praeferebat militaribus; ita animos accensura objectu rei, quae uno quasi complexu DiVini Numinis imaginem, & Majestatis Regiae praesentiam innueret. Nec eum credendum hîc est Q. Curtio, qui L. 4. Lunam Persis, Solem Graecis attribuit; nec rudera Mediae attendenda sunt, cum bubulum caput inter duos Leones positum non rarò objiciunt: cum haec non Monarchici Imperii Persarum, sed alius Regni ac temporis monumenta sint. Persidis Parthiaeque ruinae saepe Leonem sistunt stantem, saxo exsculptum, ex vetustis inde seculis, quod perhibent, Persici Solii Insigne, verùm Sole sociatum, quem pleno rictu lucentem continet, variâ quam faciunt emblematis, sed fastûs & arrogantiae plenâ semper interpretatione. Aetas igitur hodierna, quanquam Monarcharum veterum insolentiae renunciasse videatur, ab eâ tamen non adeo facta est aliena, ne, quem Solis socium & fratrem receptis simo appellat encomio, eum Solis quoque Insigni decorare, & secretioris palatii frontem eodem consignare dubitet. Ipsa hospitii muliebris area angustis terminatur limitibus, decempedas quadratas vix ampliùs ter mille continens; figura irregularis est, & polygona, ad triangularem tamen utcunque inclinans: cujus latus orientate foro opponitur; septentrionale hortos respicit; tertium moenibus clauditur, à septentrione in orientem oblique decurrentibus. Ingredientem excipit magnus gynaecei Janitor, eunuchus albus, (hodie mansionem in urbe habens) satellitio stipatus castratorum sui coloris, circiter quinquaginta, quibus haec interioris gynaecei limina credita sunt custodienda, non audentibus intrare ipsa ejus penetralia, nisi à Rege vocatis. Vicinum hîc habes conclave, in quo intromittuntur cum Serenissimo collocuturi Regni Antistites, ut & Magnates Magnatumque filii, ad vigilias vesperi comparentes; has enim, in Majestatis honorem, distributis inter se vicibus, terni singulis noctibus habent; priùs nomina sua professi schedula, quam summus Cubicularius, Mehter, Regi postulanti exhibeat.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 199","label":"RELATIO XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/199"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 201","label":"RELATIO XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/201"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}