{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 218","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 218","ref":"218","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/218","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/218.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Eandem imitantur in excipiendo comitatem praefecti civitatum & pagorum, in quibus pernoctandum est. Humanitatis est, locorum Rectores muneribus à Legato donari; quae verò munificentia suum habet foenus, quia munus reciprocum, datae rei exoticae, quam Persae magni aestimant, longè transcendit pretium: quale tamen benevolentiae certamen Rectores, missis, quod dixi, sub ingressum rebus esculentis, ipsi au spicari solent. In nonnullis provinciis tanta incolarum humanitas est, ut ruri, longè à Laribus, hospites suos clangore Musico excipiant, floribus, vino, fructibus obruant, & cum pompâ intra hospitii parietes deducant. Metropoli Regiae propinquum excipit, cum militari comitatu, magnus hospitum curator Mahmandaar basji, pridie de ejus adventu edoctus, inductumque priùs suburbii xenodochio vel hortò Regio, ubi ab itineris molestiâ se tantisper reficiat, à morâ satis exiguâ domum perducit urbis spatiosam, atque ita adornatam, ut in eâ perquam commodè habitare cum comitibus possit. Si ex Europâ advenerit, deductioni se ingerunt, quicunque in Regiâ Europaei nominis demorantur, debitum ut praestent benevolentiae & patriae humanitatis officium. Ad commoditatem hospitii requiritur area, sive impluvium saris amplum, sufficiens conclavium numerus, atrium aulaeis constratum, cisternae, puteus & equile. Si quid horum deficiat, vel ad sententiam non satis aptatum sit, domicilium, quantumvis immigraverit, repudiare licet, & à Curatore poscere icere alud occupandum. Nos secundi quoque vice mutavimus, donec in Abasabaad, novâ & saluberrimâ urbis parte, perelegans nacti sumus, in quo laxè & magnificè habitavimus. Domus illae ex iis bonis pleraeque sunt, quae ob offensam possessoris, fisco summi Principis accesserant.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 217","label":"RELATIO XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/217"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 219","label":"RELATIO XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/219"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}