{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 240","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 240","ref":"240","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/240","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/240.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Ridiculum erat, eas dum capiti affixuri essent (in Monachali enim habitu incedebat) rasam invenisse calvitiem. Ulnis igitur elevatis impositae sunt exportandae. Obtinebant trium spithamarum longitudinem & latitudinem unius: in crumenâ reconditae Damascenâ, auro distinctâ & obsignatâ. Tantorum Principum epistolas ad superbam gentem per eos ferri, quos fakkiir, id est, pauperes & mendicos, vocant, res meo judicio inconsulta & ignominiosa est. Legi enim cum Legati debeant, id est, mitti auctoritate & prudentiâ politicâ insigniores: quid aliud credet Curiâ, quàm digniores in aulis nostris non haberi? Postremi comparuerunt ex Georgiâ apostatae, quos vocant, uno accessu novendecim; pro abnegationis scelere Galatis donati, atque eo honore, ut in atrii ingressu Majestati reverentiam facerent; quâ exsolutâ foras reducti sunt. Dolendum est, quàm illa Christiana gens, quae olim ob controversas in fide minutias, rupto Concilio, à Graecorum Ecclesiâ desciverat, hodie eò levitatis prolapsa sit, ut praeputium venundare exiguo lucri praemio non dubitet. Jam vicies mille inhabitare dicuntur Isfahanum, patriae & religionis desertores; rarique celebrantur Consessus, quibus non ejus pulveris hominibus salutandae Majestatis gratiam indulgeri videas. Nec tamen cuivis apostatae, sed nobilioribus saltem, hanc accedere Corinthum permittitur: In causâ est ingens religionis languor & crassa fidei Christianae ignorantia; in quâ se satis profecisse putant, si didicerint imagines colere, se cruce signare, &, quod prora & puppis est, jejuniis praestare observantiam; ceterò fidei articulos & fundamenta ignorantes, & saltem nominatim Christiani; ut metuam magnopere, ne tota Christiana Colchis, in Mahhammedanam barSnbm m dlutndiei stetilotum deleut, petseus, cum civem expectata praemia, ipsos Principes favor aulae atque promissi honores alliciant. § VII.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 239","label":"239","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/239"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 241","label":"241","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/241"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}