{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 257","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 257","ref":"257","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/257","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/257.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Rursus igitur occlusum habebimus mare, non minùs exsors continuitatis cum Oceano, quàm Vorticum, per quos effluat: quod posterius nobis erat demonstrandum. Interim ne tot aquis lacus noster obruatur, exundationi opponemus dictum Ecclesiastae, qui cap. I. de Oceano loquens: Omnia, ait, flumina intrant in mare, & mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant: & de Caspio judicabimus, quòd liquo res suos reddat terris adjacentibus eo modo, quo idem praestat inse Oceanus, qui, herclè, fluminibus aggravatur Quomodo autem reddat? totius reliqui terrarum orbis. quo impetu propulsos? an vi quasi mechanicâ fluctuantis Oceani, cujus undae liquores per terrae meatus, velut per siphones, in sublime adigunt? an solâ exhalatione, sive a luto magnetico, quod Cl. Beccherus observavit, in fonticulos, sive ab aëris frigiditate in pluviam coactâ? id nobis naturae mysterium, sapientissimus mortalium Rex non explicavit; nec ego Relator dubiis rationibus & conjecturis temerabo. Ad alterum potiùs membrum transeo, amaritudinem videlicet; quam nunc, repudiatis vorticibus, indigitabo, priùs daturus promissam descriptionem Plantae. Horau, seu Amygdalus marina, Sinûs Perfici. Loca inhabitat coenosa, periodicae inundationi maris obnoxia. Radices ramosas ac ligneas altè agit, undas, quarum vegetatur salsugine, indemnis elusura. Caudicibus constat sesquispithamalis crassitiei, paucis, tortis, testaceo coagulo armatis; quorum rami inaequales & fragiles, surculos ge runt foliosos, bicubitales, ex longis intervallis adversos. Cortice tegitur duro, coloris cinerei, in surculis quodammodo lanuginoso. Lignum ejus durum est ac solidum, ignem difficulter recipiens, at fovens pertinaciter, carbonibus tamen non in prunas, sed favillam fatiscentibus.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 256","label":"NES HISTORICO-PHYSICAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/256"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 258","label":"NES HISTORICO-PHYSICAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/258"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}