{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 269-2","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 269-2","ref":"269-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/269-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/269-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/269-2.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"N LINAIE Sugliqua Urbs. BaCXil. nrumesu pat effereas Chndere Nusi scila sit. Sunt ea, quae mare respiciunt, moenia sateritia, cetera ex luto indurato sat bene coagmentata. Gemina porta viatorem intromittit, adversâ urbis parte collocata, obducta & firmata ferreis laminis. Ex portu verò tribus ostiis ingressus patet, pro mercium commodiori transvectione. Vadum constituunt moenia urbis gemina illa salo opposita, in mare longiùs protensa, & parallela quodammodo littori; Clauditur idem, vel ab undis potiùs defenditur opposito quodam promontorio, qui hinc à dimidiae parasangae distantiâ mare in transversum subit. Tranquille hîc delitescunt naves ex Russiâ, Dagestanâ, Cyrcassiâ, Usbeciâ & reliquâ Persiâ appellentes, non aeque tutò vadum ingrediuntur, ob scopulos tum in aditu, tum in ipso sinu dispersos, & sub undis partim latitantes inconspicuos. Urbs haec in acclivi parte passim desolata jacet, ex negligentiâ & paupertate civium; in depressâ, colitur & habitatur. Ex publicis aedificiis praestantissimum est Karwanserâ, sive Xenodochium, octangulae figurae, ex polito lapide structum, fornicatam pergulam habens, columnis magnificè fultam, quâ interior area circumdatur. Tria urbis templa turres ferunt cylindraceas, angustas, celsas, ex quarum fastigiis preces declamant sacerdotes. Forum publicum nihil habet splendoris vel magnificentiae, nisi amplissimam aream quadratam. Monstrum quoddam turris sive propugnaculi lateritii, in imâ parte urbis prope mare positum est, crassum, informe, praealtum, uno latere figuram ovatam, ceteris planam & quodammodo compressam referentibus. Sumptuosum opus est, & simulacrum longae antiquitatis. Summa urbis pars, quae praeceps portui incumbit, illustri superbit palatio, quod Regium vocant; certè Regali sumptu & perquam magnifice in protuberante petra exstructum est: quippe omnia ex candidissimo & perpolito facta sunt lapide, ita affabrè connexo; ut nec junctura ullibi appareat. Porta ejus duos exhica libet seones invicem alverios, interposisto altus belsiu. capite, ut apparet, camelino. Eandem figuram altera urbis porta intrantibus objiciebat, superliminari pariter incisam.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 269","label":"PEMIM NILA E","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/269"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 270","label":"PEMIM NILA E","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/270"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}