{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 375","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 375","ref":"375","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/375","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/375.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Prioris generis sunt: Angüri Kismisj vel Kismisi: quae uvae sunt albae (anguur enim uvam sinificat) acinis minoribus, non modò ad effusionem, sed non minùs ad escam, ut exsiccentur, delectae. Exsiccatae in umbrâ, exponuntur inter obsonia mensae secundae; insolando arefactae immiscentur coquendae oryzae; (polò) acidulae enim sunt, & passularum Corinthiacarum vices praestant egregiè. Vitis ejus hîc copiosa colitur, aequè ac in Persiâ australi. Angutur Assi; uvae sunt nigrae, sive atro purpureae, acinis carnosis, ex quibus vinum exprimitur valdè rubicundum, saporis adstringentis & praestantissimum, verùm paucum, adeoque pretiosum, quod comparare audeam vino Gallico d’eremitage. Stirpes satis hîc frequentes germinant. Vino communissimo, quod majori copiâ elaboratur, & hinc passim avehitur, quinque uvarum species serviunt, eidem calcatorio unâ operâ ingerendae. Earum quatuor albae, sive fulvae, sunt: Besj, Gay Lauk, Muscalì & Kalatì dictae; quinta Samarcandi extrinsecus nigricat, succo interiori sanguineo. Postrema haec vino colorem tribuit subrubicundum; saturatiorem datura, si maori copiâ admisceas. Nomen sortita est à metropoli Usbeciae, unde stirpes primùm delatae fuerant. Hae quinque stirpes prae ceteris hîc coluntur, & ex coeli genio luxuVinum impertiuntur, quod Majestatis mensam riant. decorat, ac virtutis famâ omnem implet Asiam. Esculentae & ad expressionem rariùs expetitae sunt, quae vel succum fundunt aquosum & ignobilem, vel paucissimum & citra operae pretium. Sunt ex his duae species praecoces, quas Junius mensis parturit: una angitur Sjahoni, quae purpurea, altera anguur Attabekì, quae alba est. Sahebi rubellae sunt, racemis longiusculis, saporis delicati, uvis Kismisj & Assi praestantiâ & aestimatione aequales. Risji baba. i. e. barba senum, à mirâ racemorum longitudine dicta, ct quam duatum sere Pithamar um exlibent, ibe iune & pauci humoris, proinde potissimum esui dicatae. Fajelh prioribus haud multum dissimiles sunt, sed succi paucioris, proinde torculari nunquam subjiciendae. Mader betsjch, i. e. mater cum liberis: albae sunt, ex acinis mixtae majusculis & minutis, unde iis nomen. Angüri abì, i. e. uvae aquosae: magnae sunt & purpureae, acinis majusculis, humore aqueo & ignobili tumentibus, unde parciùs coluntur. Rehèb aliis Sorgèk, alteram prae se ferunt faciem à solari radio miniatam. Perpaucae sunt, subausterae & nullius aestimationis.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 374","label":"RELATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/374"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 376","label":"RELATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/376","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/376"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}