{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 379","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 379","ref":"379","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/379","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/379.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":") Illa vini capiunt man Loboneb octo, rariùs novem; haec unum cum dimiVitra verò in hac ipsâ urbe elaborantur: silices ipsa dio. tellus, herbam alcalicam, Kilià dictam, ubs vicina Neris, ligna valles circumsitae conferunt. Venit Karaba una apud vitriarios duobus mamudi, rarò carius. Cistae vectiles, quas Persae Sendùk, exteri Kassa vocant, ex tenuibus asserculis obtusè sunt compactae, & imbecilliores, quàm ut sufferre iter possent, nisi restibus circumligatis cautè firmarentur; farctae priùs stramine, quo distineantur adversus impressionem. (vid. lit. f. ) Capiunt cistae singula lagenas minores circiter decem, rarò plures; Karabas verò saltem duas, quibus frequentissimè lagena minor interponitur. Non rarò lacunis inseruntur vitra minora (vid. lit. e.) plena aquae rosaceae. Cistae binae unum constituunt onus muli, quod Persae Karwaar, exteri Kärroga vocant, ira jungendae, ut utrinque ex tergo singulae dependeant. Vinum Sjirasense meritò inter generosissima totius Orbis numeratur; quamvis durabilitatem, citra bonitatis decrementum, non ferat. Color fulvus, sive subrubicundus, est; Odor gratus ac multo spiritu gravidus; de sapore cum vino Burgundico & Campanico Galliae ambigens, omnis dulcedinis & acoris expers & levissime adstringens; quod postremum uvis Samarcandi acceptum refert. Virtute pollet eximiâ; modico enim usu mentem mirè exhilarat & appetitum acuit; nimio & ad ebrietatem assumptum, spiritus vehementer accendit & prope ad furorem usque turbat; post crapulam tamen nullum relinquit, vel capiti gravitatem, vel membris lassitudinem, vel stomacho fastidium cibi.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 378","label":"RELATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/378"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 380","label":"RELATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/380"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}