{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 391","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 391","ref":"391","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/391","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/391","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/391.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"At frustra fui; quòd majores, quas peterent, (ita praetendebant) cum intestinorum pondere per cautes crepidinum transferri non possent: hinnuli verò nullos lapides haberent. Cum iisdem igitur jaculatoribus in montes ipse proficiscor, & ante diluculum egressus, quousque potui, asino vehor; cetera pedes incedo, non rarò genubus manibusque rimatus, donec nos montis, Baasi dicti, exciperent confinia, transgressione, quod dicebant, ob territorii terminum non temeranda. Hîc, ut rem cautè ageremus, dissociati & silentes incessimus, & pro insidiis struendis latebras occupavimus eas, quae ad globuli jactum stagnantem exhibebant pluvialem, sive fonticuli scaturiginem, ad quem bestiae potatum venire (ut plurimum horis matutinis) consuevissent; sclopos ex condicto, non in alias directuri, quàm quas lapides gestare ex signis cognosceretur. Nam ad unicum sclopi sonitum longissimè omnes aufugiunt, vix diebus aliquot reversurae; quod idem, conspecto igne, faciunt, cum ferae sint timidissimae, neutiquam feroces, quod vulgo scribitur. Primâ, quâ venimus, insidiarum die, quanquam in fruticoso antro, adeoque commodissimo loco constituti, nullam bestiam vidimus; Decessisse, conjiciebamus, quia longius inde (quod serò advertebamus) igniculus fumabat, fortasse à pastore aliquo extructus. Multa adhuc noctelatebras, ductoribus ex asse notas, mutavimus; quod ipsum post singulas explosiones quoque agitavimus; Donec à longâ in spelaeis patientiâ, repertus in novenni hirco lapillus voti me fecerit quodammodo compotem. Dico quodammodo; nam in bestiâ, quam comes meus fundebat, intestina, à me ipso diligentissimè perquisita, nullum lapidem continebant.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 390","label":"RELATIO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/390","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/390"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 392","label":"RELATIO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/392"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}