{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 400","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 400","ref":"400","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/400","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/400","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/400.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Lapidem ferre judicantur annosi, valde macilenti, colla habentes longiora, qui gregem praeire gestiunt, circumspectiùs incedunt, & insidias, magis atque sodales, metuunt; quod idem de foeminis affirmabant. Addebat alius incertae auctoritatis: etiam supercilia ac lineamenta frontis observanda esse, quae si insigniter nigricent, praesentiam lapidis confirmare. Bestiae ut primùm perfossae linguam inspiciunt, quae si solito deprehendatur asperior, de praesente lapide nihil ampliùs dubitant. Locus natalis est pylorus, sive productior quarti, quem vocant, ventriculi fundus; cujus ad latus plica quaedam, sive scrobiculus, mucoso humore oblitus lapillum suggerit. In aliâ ventriculi classe, (prout in ruminantibus distinguuntur) quàm ultimâ hâc, inveniri negabant. Utrum casu hîc sibi hospitium paret, jam alibi formatus, an in eo loco generetur, sive illapsus retineatur & augmentetur, non habeo, quod ex venatorum observatione referam. Credunt, quos plicarum alveoli non satis amplectuntur, elabi pyloro posse & cum excrementis excerni; quin formatos interdum dissolvi rursus, praesertim longiori animalis inediâ. De dissolutione non possum, quin observationem hîc inseram Cl. Domini Jageri, Viri ob insignes in linguis & rebus Asiaticis notitias nunquam sine veneratione nominandi. Is mihi testatus est, ie dum in regno Gölkonda degeret, gazellas vivas recenter captas manu suâ perquisivisse, & contrectato abdomine, lapillos palpasse in unâ geminos, in alterâ quinos, vel senos. Has ille bestias pro contemplatione sua alere decreverat camerâ hospitii sui inclusas. Verum, quòd ab omni pabulo abstinerent, quasi perire quàm saginari captivae mallent, mactari eas jussit inedia aliquot dierum macentes. Tum verò, lapillos ubi exemturus erat, eorum ne vestigium ampliùs invenit; ex quo illos à jejuno vicete vel alio quoc nnque modo, diso sutos ercdcbat.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 399","label":"RELATIO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/399","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/399"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 401","label":"RELATIO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/401"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}