{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 404","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 404","ref":"404","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/404","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/404.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Iplum animal (vid. in Fig. §. IV. num. 2.) à cervis nihil habet dissimile, praeter barbam & cornua non ramosa, quibus se caprino generi adsociat. Cornua sunt simplicia, atra, rotundis annulis ultra mediam usque longitudinem distincta laevia & quasi ad modulum tornata; in mari quidem surrecta, pedalis longitudinis, in medio levi arcu disjuncta, fastigiis rectis, mutuò utcunque imminentibus; in foeminâ verò, praeparva vel nulla, Inter supposititios etiam numero, exemtos ex variis brutis sylvestribus Indiae orientalis: quale ex caprina classe est animal, quod bezoarticum vocat Bontius, à se visum in arce Bataviae. Ego simile vidi in areâ praeliminari ejusdem arcis; quod vero ab Abù Persico nihil differebat, nisi quòd maculae candidissimae, more tigridum, totum corpus pingerent: qualis etiam decor venustabat duas capreolas, totidemque platycerotes, eidem areae velut vivario inclusos. Ex his & similibus cornigeris montium Indicorum, praesertim eorum, qui versùs septentrionem Malabariam claudunt, & ad promontorium Comerein protenduntur, sequioris conditionis lapides, vulgo bezoar dicti, copiosi eximuntur, & in manus Europaeorum, illic viventium, non rarò confluunt. Chirurgus in illo littore diu moratus, lapidum, quos successivè coëmerat, integram libram venalem mihi offerebat; sed quos inter nullum reperi, qui genuini Persici bonitatem colore simul ac figurâ exprimeret. Huc spectat Lapis omni Indico ac vulgari Persico praestantior, recepto à Lusitanis nomine Pedra bugia, i. e. lapis simiae dictus. Venditatur pro calculo, qui in simiae capite nascatur; sed lamellae, ex quibus compactus est, & omnis cum bezoartico similitudo substantiae testatur, quòd in ventriculo genitus sit, & interpolata materiae appositione, successive accreverit, non aliter ac bezoartici quivis alii. Genuini nota creditur, si alterutrum mum vel urun ntus compreslim o bineat. Sima haee ab Indis Mogolibus vocatur τ Antar: vulgari dicitur multò esse robustior, & capite praegrandi donata; fortasse rectè eam vocaveris Babianum cynocephalum.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 403","label":"403","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/403","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/403"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 405","label":"405","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/405","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/405"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}