{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 408","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 408","ref":"408","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/408","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/408","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/408.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"nus, cum venum aliquoties obtulisset venator, depromptum, quod dicebat, ex arcano deserti montis loco, sociis cognito saltem duobus; qui, ne concivibus indicarent, sacramento se obstrinxerant. Ego non tam possidendae rei, quàm videndi natalis loci cupidus, virum pecuniâ (quâ omnia hoc coelo sunt venalia) facilè conciliavi, ut revelaret, & mercede etiam conduxi, ut nos eò perduceret. Primo igitur diluculo asinos conscendimus, & per saxorum impedimenta, viâ quidem toties calcatâ, luctamur in planitiem praedicti montis Bonnâ. Planitiem hanc qualemcunque, editiores utrinque limitabant rupes abruptae; inde à pago nostro continuâ serie productae intervallo dissidentes quadrantis leucae. Harum quae sinistram respicit, ab antro balsamino vocabatur & /e g3283– Kuhi arak, id est, mons sudoris, se. balsaminei, quae dextram, C 32 Kuhi berf, vel ut per metathesin hîc loquuntur, Kuhi befr, i. e. mons nivis, videlicet à conglaciatâ nive, quae ibi in scrobibus, sub praesidio eminentis petrae, perennis jacet, coelo à rigido polo quidem remotissimo, Aëris hic ea temperies est, quae dormienti umbram arboris ingratam reddiderit ipso meridie; cum in aprico tamen radii solares molestiam parerent. Montium totus hic inhospitalis tractus est, qui leopardis, ursis, hyaenis, lupis aureis, hystricibus (capricervas & feras vulgatiores taceo) ubique indulget lustra & luculentum vivendi pabulum: de quibus infra dicemus prolixiùs. Plantis solum dotatur passim fragrantibus, saporis aromatici & eximiae virtutis; in quas verò, ne Relatio nimiùm protrahatur, calamum hoc loco non stringemus: Sufficiat monuisse, praeter Cedro-Sabinam utriusque sexûs, quae hîc copiosissima & ad Cerasi altitudinem latissimè frondescit, nullam magis luxuriare quàm arborem & seu 6) Ben sive Wen, id est, Terebinthum, sive Pistaceam sylvestrem; ex quâ mons ipse, voce depravatâ, B Kuhi Bennâ v.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 406","label":"406","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/406","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/406"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 409","label":"409","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/409","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/409"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}