{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 448","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 448","ref":"448","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/448","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/448","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/448.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Credo eam quibus vis mensibus admissuros, si modò sacerdos laborem gratis praestiterit. Cujus rei ignari nostrates Monachi, ubi advenae in hanc gentem incidunt, multos nullo negotio persuadent, ut se baptizari patiantur ritu Romano: qui verò, uti spe expectatae conversionis ipsi insigniter falluntur, ita eâdem fraude involvunt quoque summum Pontificem, cui tot à se conversos, quot baptiza tos, nuntiant; nunquam enim propter admissum baptisma Ecclesiam suam deseruisse comperiet. Duplex igitur Johannitarum Baptismus est: primus Infantum, ad tollendum peccata hereditaria necessarius; alter Adultiorum cujuscunque aetatis, quotannis iterandus, ad eluendum peccata actualia. Omnis autem Baptismus in flumine, & ab Episcopo, sive Presbytero, nonnisi habitu sacerdotali induto, conferendus est: infantibus quidem diebus solùm Dominicis, adultioribus inprimis in festo quinque dierum, quod Pendsjà vocant. Habitus, quem requirunt. sacerdotalis, Hebraeorum exemplo, totus oportet esse niveus, & ex septem constare partibus, quales sunt: Caligae gossypinae; vinculum, quo illae supra faemora constringendae sunt; Stola xylina, ultra genua fluctuans, cui prope collum in dextro pectore erux acu inscripta sit; cingulum, quo stola circa lumbos stringitur; ligula longa, ex collo utrinque pendens; cidaris ventrosa, extremitate in sinistrum humerum demissa; pepla, quâ frons redimitur, ad mitram firmandam pariter necessaria, in humeros propendens. Hônc amictu indutus sacerdos, ut cetera Religionis, ita haec baptismi sacra celebrat. Ex baptismo infantum sequentes ritus notavimus: Lator infantis, sive vir, sive foemina, fuerit, amicis & consanguineis comitatus, templum ingreditur, vel si id deficiat, in casam loco templi non procul à flumine extructam, tm, u preces aulius, qubus sicetsos uedtum ordieus, auditis precibus idem se ad flumen nudis pedibus recipit, &, ad genua usque ingressus, sacerdotem praestolatur; qui, ut praesto est, in orâ fluminis subsistens, ex libro ὑβθ Cholasteb, praelegit verborum formulas & precationes bene longas; quibus demum finitis, infantem tribus vicibus aspergit aqua, ex flumine manu haustâ; singulis vicibus Sabiitico idiomate dicens: In nomine Domini, primi & novissimi, Domini mundi & paradisi, altissimi omnium rerum Creatoris.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 447","label":"IUIIMOBILSTAILILIISI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/447","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/447"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 449","label":"IUIIMOBILSTAILILIISI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/449","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/449"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}