{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 458","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 458","ref":"458","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/458","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/458","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/458.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Nam non est probabile nullos adesse; quin credibile potius, quaestuosam in mari professionem amplexuros esse prae ceteris, qui norunt, nullum se à submersione pati periculum. Sed ne extra oleas! Scrutiniis veterum dimissis, quaenam inter paganos Orientis hodie vigere didici, breviter commemorabo: Non enim dignius est scire, quae insolenter apud priscos acta sunt, quàm quae nostris etiam geruntur temporibus. Malabari Indorum atra gens est, paganismi tenebris pertinaciter involuta. Patria eorum, hinc montium jugo, illinc oceano conclusa, solum habet udum & depres sum, amnibus numerosis, tum mediterraneis, in quos illi excurrunt lacubus, interruptum. In his, quod mireris, loca sunt, quibus frequens immorari consuevit Crocodilus, ne ea per vadere vel pernatare quisquam sustinuerit, nisi malignus se faucibus rapacissimarum beluarum expositurus sit. Crocodili autem à Gentilibus creduntur vindices Divinae Justitiae, sive quod idem est, lictores τ8 Jemma, i. e. Rhadamanthi; vel si placet, Charontes illi, qui defunctorum animas, pro cujusque meritis, sive ad campos Elysios, sive ad Tartata exportant. Siamensium naviculae, quibus defunctos ad busta efferunt (quod solent magno luxu!) ita fabrefactae sunt, ut Crocodili figuram Eam eEDimant, prora caput, puppi caudum eglibens. bus, artificiosè sculpta & splendidè deaurata. Sinensium templa non rarò exornata vexillis videas, quae Crocodilorum speciem referunt; nam hôc signô sacerdotes triumphos & gaudia coelestis vitae annunciant. Funera etiam saponensium monachorum Sectae Sjodosju, eodem praeeunte signô, ad pyras educuntur. His inquam Crocodilis vindicibus, accusatos criminis objiciunt ambigui praetores: ut justo & extemporali judicio luat reus, absolvatur innocens.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 457","label":"RELATIO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/457","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/457"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 460","label":"RELATIO XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/460","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/460"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}