{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 47","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/47.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Principum autem uxoribus & concubinis, nec velatis quidem prodire licet, nisi longè à conspectu abactis è sexu masculo, qui jam septimum annum excesserunt. Haec abactio. vel recessûs publicatio, Koruuch vulgo appellatur, quod alioqui ex sua indole significat, quicquid politicè interdictum est, Gallicè les Contrebandes. Utrique voci opposita sunt C Halaal, quod spiritualiter, & C Mobâ, quod libertate politicâ licet. Liberalitate regiminis exoruium Rex mire illustrabat, nihil omnino petentibus renuens, & ultrò in adulatores quoque munificus. Dominii non exiguam partem donabat, aliis Cx tidsjuul, id est, in possessionem ad vitae tempus, aliis sijuurgaal, id est, in bonum haereditarium & aeternum: quorum reditibus annuis nunc destituitur Regis aerarium, cum retractationem non ferat auctoritas Datoris. Pariter in convivia, ludos, pyrotechnica spectacula, argentum immodicè profundebat: velut priscis regnasset ieculis, quae Persarum immensas divitias proverbio jactabant. §. III. Excurrisset Magnificentia Principis in exitiosam prodigalitatem Camerae, nisi opportune de exhausto aerario monitus, didicisset redituum annuorum imparem cum expensis rationem. Quâ Rex territus, tantum abest, ut parcè & frugaliter vivere voluerit, ut potiùs in contrarium vitium fubitò transgressus, hactenus non vereatur plus justo, saepè etiam cum detrimento suo divitiis incumbere, & avaritiae infamiâ Imperatorum nomen inquinare alioqui Pius, clemens & Optimus Princeps. Novi matronam Regiae Stirpis, quae marito suo, sacro Antistite orbata, impetraverat ab Abasso Rege stipendium: Cujus auctionem cum senex à Serenissimo Successore peteret, Rex Camerae prodigentiam indignatus, adempro ei beneficio, unicum pro sustentatione ABASSUM, (qui circiter uncialis quartarium constituit) dari in dies sinrulos jussit, cum hortatione: rem domesticam ad modulum privatae viduae disponeret.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 46","label":"46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/46"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 48","label":"48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/48"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}