{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 479","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 479","ref":"479","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/479","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/479","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/479.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"E contrario, quae à summo Opifice simili donata sunt subitantiam & naturam, ea quoque ejusdem Orbis finibus, velut unius urbis pomoerio, inclusa esse, ut aeterno foedere sociata vivant, sine nefando scelere non dividenda. Vides quoque, ut tantillus hic terrae Orbiculus, dum summae Mentis placito deligeretur communis patria mortalium, non omnigena naturae beneficia, plantas, metalla, animalia, in regionibus singulis receperit; sed pro communi usu & necessitate universis distributa possideat, quò scilicet ejusdem cultores, mutui auxilii & communis Societatis necessitate, constringeret: Hic segetes, illic veniunt feliciùs uvae; India mittit ebur, molles sua thura Sabaei. Heu igitur foedifragam gentem Japonicam, quae, Creatoris instituti & naturae legis immemor, Societatis humanae sanctitatem nefando divortio temerare non dubitat! Quid enim aliud est, Imperii sui, quod faciunt Japones, repagula, ab exterorum convictu, accessu, communione, claudere & munire; repellere advenas, admissos hostiliter custodire; ipsos populares intra littoris claustra retinere; maris aestu abreptos, tanquam fugae reos, aeterno carcere damnare; fugientes, seu taedio coeli patrii, seu transmarini desiderio, in crucem adigere; peregrinos naufragii & quovis Aeoli injuriâ appulsos, carcere custodire; quid est inquam aliud, quàm sacram Divini ordinis & naturae legem violare? Ita, inquam, si quis fortean positionem nostram impugnaverit, quod fieri à novissimis philosophis audimus, ei circulos ingenii non turbabimus; nec inducemur tamen, quin negemus: Placuisse Sapientiae Divinae, ut nationes, linguis, moribus & ingeniis distinctae & dissociatae, Orbem hunc habitarent; Orbem, quem cernis, pro receptaculo non unius, sed diversarum gentium aptatum esse; quem fluminibus, maribus & jugis montium intercisum; climatibus etiam diversissimis, quasi naturae limitibus, divisum, ut cives differentis genii reciperet. Anne post diluvium, mortales, cùm in unâ societate morarentur, ipse DEUS linguarum multiplicatione dissociavit?","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 478","label":"RELATIO XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/478","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/478"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 480","label":"RELATIO XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/480","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/480"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}