{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 492","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 492","ref":"492","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/492","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/492","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/492.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Dedecebat enim sanctitatem illam, sui adoratores subditos nisi molliter regere; dedecebat res humanas nisi alienâ & seculari operâ dirigere, atque nutu omnia, Divûm more, agere. Invalescente igitur temporum livore, effrena nobiliorum potentia, non modò traditas sibi à Majestate Provincias retinere ausa est, sed quotidie etiam in majoris fortunae desiderium accensa, dissensiones movere, & introducto armorum usu, de possessione exturbare coepit finitimos. Hinc radicata in animis odia sunt; hinc reclusae civium lanienae, & iracundiam nisi succumbentis sanguine temperavit posteritatis ambitiosa licentia. Ad quam verò, quantum possibile, restringendam, cum Stogun, id est, summus Dux, Imperatorio exercitu armatus mitteretur, è Regiis filiis natu major, utpote futurus Dignitatis paternae successor: coepit in hoc oriri Majestatis quidam fulgor secularis, tantus quidem, ut Joritomo, quinque ab hinc seculis Dux, cum Pontificalis Majestatis successione frustraretur, Imperatoris titulo decorari & in horum ordine primus recenseri coeperit. Attamen Duces illi, cùm non suâ, sed mutuatâ saltem potentiâ, & Majestatis paternae tantùm refractis radiis clarerent, nostri tandem seculi (sexti supra millesimum) principio factum est, ut propriam potestatem & ab aulâ Pontificali neutiquam dependentem, in seculari regimine sibi vindicaret Dux, missus è filiis natu minor: qui divortium Majestatis, rem majoris momenti, quàm negotii, aggressus, sanctam genitoris sui Purpuram, cujus ipse haereditatem injuriâ nativitatis desperabat, retento ad arbitrium exercitu, privavit omni secularumpotentiâ: intaminatâ ejus auctoritate sacrosanctâ, quâ gaudere creditur in spiritualibus, velut genuinus in Divum solio successor, & proximo à Diis cultu à populo suspiciendus.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 491","label":"RELATIO XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/491","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/491"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 493","label":"RELATIO XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/493","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/493"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}