{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 526","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 526","ref":"526","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/526","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/526","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/526.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Verùm, felicior ego huic partui obstetricatus mihi videor, cui bis contigit vivum, quod rarò evenit, uno nixu extrahere ex cavô scroti: unum Afro, alterum Persae; uterque in lucem editus spontalem motum vitamque prodebat, atque ostendebat clarissimè spectatoribus, à me in rei fidem advocatis, quibus duo intererant juvenes chirurgi. Notabile erat, quòd in aquam calidam injectus actutum marcidus & immobilis flacceret; extractus inde, rigebat illico & movebatur, satis obscurè tamen; in aquam frigidam verò immissus, valdè se huc illuc curvabat, & submersus, algidi humoris impatiens, capur ultra aquae superficiem subindè exerebat, motu, profectò, percepti doloris indice, & alio planè, ac cernitur in chordâ aut filo duplicato, quae admisso humore gyrantur, ex mechanicâ partium dispositione & necessitate. Qui igitur aegrotis nostris nunquam credideramus, de subcutanei lumbrici vitâ & motu, atque inde enascente repentino dolore querulis, nunc ultro pedibus ab Ebn Sinae discessimus sententiâ, imposterum credituri, verum animal esse & lumbrici speciem, quam Venam perperam appellaverat Avicenna, ille Arabum maximus ut Zacutus Lusitanus, & oculatissimus ut Mercurialis eum vocat. Lumbricus ille coloris est ex pallidô albicantis, longitudinis incertae, pedalis, cubitalis & ampliùs; tener & teres, chordae in citharâ (crassioris) tenuitatem referens. Rostello instruitur, quod Persae Qo Riisj, sive barbam, vocant: nam per microscopium conspecta, pilos referre dicitur; album est, pellucidum, digitum longa, pili instar tenuissima, & tenerrima adeo, ut sponte fatiscens, dum in lucem editur, aut cum epithemate divulsa, segnes chirurgi oculos haud subeat. Ad radicem barbae punctum atricolor, & inermi etiam oculo ibidem oris vestigium quoddam, in caudae extremitate verò foraminis quoque punctum, velut ani nota, conspicitur.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 525","label":"OBSERVATIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/525","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/525"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 527","label":"OBSERVATIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/527","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/527"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}