{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 540","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 540","ref":"540","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/540","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/540","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/540.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Quandoquidem citra Disgunum, accolae Arabes ex transmarino littore coloni) collectionem nunquam tentarunt, supini ad novum opus, nec alii quàm vitae pastoritiae sueti, quam ducunt sub tentoriis inertem atque tenuem. Ultra verò, herba dulcescere dicitur & foetorem pene in tantum exuisse, ut caprarum greges foliis vescantur avidè & eorum esu mire pinguescant: Quod ut succedat, pridie ante admissionem sale montano (nec aliud hîc suppetit) semel cibandi, admissi verò, primis quatuordecim diebus ab omni potu arcendi sunt. Crescit promiscuè in tesquis & crepidinibus, ubicunque avulsa semina ventus protulerit; uberiùs verò & saepè ex pedali inter vallo in locis, qui quodammodo premuntur in planitiem, quippe semini retinendo & ob meliorem fundi conditionem fovendo, aptioribus. Solum habet rarò udum aut puriori terrâ foecundum, frequentiùs intersperso limo sabulosum, saxosum & aridum, &, quem in superficie non invenit, altiùs actâ radice, ex profundo humoPlantae duplicem Heratenses constituunt rem allicit. speciem, unam Hingisèh dictam, quam affirmant esse montanam, & sylvestrem Disgunensium; alteram Husjèb, sive campestrem suam. Illam ajunt lacrymam stillare parcam, macriorem & virtutis debilioris; hanc verò Heratensem largâ manu profundere pinguiorem & foetidiorem, adeoque praestantiorem. Ad rei veritatem & differentiae notas evolvendas, plantam Heratensem (quam effoetam, Gamroni degens, ex Chorasmiâ obtinueram cum Disguneni diligenter contuli; sed imentiar, si ulum in figurâ discrimen viderim. Tum etiam vectoribus Heratensis Asae (quam Gamronum ferè annuatim deferunt) plantam Disgunensem quàm primùm monstrarem, ne sciis unde acceperim: suam esse, illico affirmarunt, plantam Husjch, veram & legitimae Asae genitricem. Ex quo infero: non differre Heratensium plantam à Disgunensi, nisi ratione soli natalis; quod in campis Chorasanensibus fortasse pinguius est, adeoque radicem majori succi apparatu instruit; id quod sterile jugum Larense tantâ ubertate non potest.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 539","label":"OBSERVATIO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/539","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/539"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 541","label":"OBSERVATIO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/541","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/541"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}