{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 541","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 541","ref":"541","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/541","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/541","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/541.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Ut nihil hic dicam de ipsis utriusque Provinciae lacrymis, quae, inter se collatae, nulla praebent vestigia diversae speciei, nec differentias, nisi quas ex adulterio, vel diversitate temporis & ordinis, quo collectae Dli- Sexus. sunt, obtinent; prout latius patebit in sequentibus. plicem sexum Disgunense vulgus constituit: mares appellans plantas succi expertes, quae caulem & in eo semen gignant, à cujus productione radicitus moriantur; foeminas verò succo dotatas, sed sine caule. Verùm, erronea est distinctio & sine attentione inducta. Nulla enim non radix invenitur, quae ante ferulae productionem laesa, succum non fundat; aut quae suo relicta fato, in caulem seriùs ocyus non exsurgat: quo producto, exhaustô vitali liquore, arescit atque interit; quod ei cum umbelliferis plerisque aliis commune est. Longaevitatem, ajunt, E, & magmitade radici miram esse, & aemulam vitae humanae: ex quo monstrosam aliquando magnitudinem consequi, non est peregrinum. Si loci conditio ferat, nec in ferulam (quod aliquando evenit) primâ aetate efferatur, longitudinem orgyjae, ac perae humanae crassitiem assequi affirmant, cùm mediae aetatis est, surae vel brachii, annuam verò pollicis crassitiem exhibere; cui longitudo proportione semper respondeat. Hirsutum fibris caput, aetatis quandoque index est: credo eas esse reliquias ex scapis foliorum dissolutis, quas nescit edax tempus ob nervosam firmitatem destruere. §. III.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 540","label":"OBSERVATIO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/540","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/540"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 542","label":"OBSERVATIO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/542","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/542"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}