{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 590","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 590","ref":"590","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/590","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/590","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/590.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Malunt igitur tardè gliscentem, Ec ee 3 tem, remilse ustuilantem, atque, ut verbo dieum, esus Indolis ignem adhibere, qui inclusam morbi causam, mediante salis aperientis virtute, lentè tutòque evocet, quàm qui stringente ac rodente armatus vitriolo, cutem carnemque crudeli impetu exedat. Iisdem nixi rationibus prisci Arabum, Aegyptiorum & Graecorum Medici, à quibus medendi artem Europaei accepimus, ferro rubenti, fungos accensos & ignitas praeferre Struthii & Aristologiae radices visum est; aliis eorum sulphure candente placuit, fusisque buxeis oleo fervente tinctis, corporis vitia domari. Mercatum videant, Pr. L. 4. c. 1. p. 162, & ex recentioribus M. A. Severinum, qui varietatem materiae causticae & modos urendi apud antiquos scire desiderant. Ego hic Asiaticorum tantum Cauteria referam, nostro tempore usitata. Arabes, &, qui horum scientiis imbuti sunt, Persas & Mogoles Indos Mahhammedanos, ignis fomitem in urendo non alium expetiisse vidi, quàm pannum gossipinum Isatide seu glasto tinctum, Gallicè Cotton blen: hunc in cylindri figuram, ad sesqui pollicaris diametri crassitiem, & longitudinem geminae unciae quàm arctissimè obvolutum, in locum amburendum dirigunt, &, incensâ summitate, gliscere sensimque depasci sinunt, donec in favillam totus cylindrus deflagraverit. Ustio haec, longâ & pene intolerabili morâ absolvitur; durat enim horae quadrantem, interdum longiùs, antequam deflagret intensi ardoris fomes; qui altè adeo subjectam carnem depascit, ut aliquando insanabile ulcus inde remaneat; quale mihi sanandum iis regionibus oblatum est aliquoties, sordidum & mali moris. Ustione factâ, amplius nihil negotii incumbit chirurgo, quàm ut stigma inungat quotidie, & separatâ eschara ad suppurationem promoveat. Credo ustionum cruciatus & longa incommoda obstare, quo minus populares re ipsâ eas aequè instituant frequenter, atque earum usum in scholis scriptisque suis praedicant & inculcant.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 589","label":"OBSERVATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/589","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/589"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 591","label":"OBSERVATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/591","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/591"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}