{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 594","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 594","ref":"594","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/594","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/594","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/594.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Centies vidi ipsos pueros ustionem promiscuo corporis loco admisisse, citra ullum doloris gestum. Urunt enim indiscriminatim infantes & senes, divites & plebejos, mares & foeminas; parcunt tantùm gravidis illis, quae ustioni non admodum assuetae sunt. Ustio autem artemisialis, vel ad morborum praeservationem, vel ad curationem instituitur; ad praeservationem praeprimis eam commendatam volunt Medici, & sanos potius quàm aegrotos ustulandos jubent: sicut enim, ajunt, materiam medicam morbi praesentis, ita futuri pharmacum esse cauterium. Qui igitur in extimo Oriente, suae valetudini prospiciunt, ii uri se singulis curant semestribus. Ea consuetudo adeo religiosè viget, ut etiam hominibus aeviterno carcere damnatis prodire permissum sit, ad moxiburii fruendi beneficium. Praeservativa ustio turundis in eodem loco absolvitur parvulis & paucioribus, curativa verò plures requirit, easque grandiculas, si vapores ex profundo latice evocandi sint. In quibus verò morbis Ustio locum habeat, si quaeris: respondebit tibi Sina cum Japoniâ: in omnibus promiscue, in quibus vapor detentus continui solutionem, dolores & actionis laesionem pariat: quo ipso pene omnem morborum syllabum ad moxiburii rogum provocat, qui eos ardore suo, ipso sole successum indies spectante, brevi morâ exurit. A vicinis edoctum clima nigritarum, quod Tropicis includitur, ejusdem Moxae virtutem praedicat, cujus incendium celebrare non ita pridem coepit: stupis etiam majoribus, ac ipsi solent auctores, vitia corporis oppugnans, siquidem id contumacior affectus, & ratio reclusae arctiùs materiae postulaverit. Adversus Arthritidem & ejus progeniem Podagram Schiaticamque quid valeat Moxa, id non ita pridem coloni Batavi in Indiis exploraverunt.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 593","label":"OBSERVATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/593","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/593"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 595","label":"OBSERVATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/595","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/595"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}