{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Amoenitates exoticae 598","citation":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 598","ref":"598","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/598","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/598","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/598.md","author":{"name":"Engelbert Kaempfer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer"},"work":{"title":"Amoenitates exoticae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Haec bacilla deinde pro candelis fumantibus officinae recipiunt, quorum chartae involuti fasciculi in praedictum usum prostant ve nales. Verùm, haec ignipotentis Chirurgiae supervacanea sunt supplementa, & saltem ad operationis splendorem, nihil ad rem ipsam faciunt. Sufficit, quod vulgus facit, accensâ festuca vel virgulâ quadam ignem intulisse. Ipsum verò artis negotium repositum est, in notitiâ urendi loci, cuivis morbo convenienti. Ille verò, etiamsi ad evocationem vaporum, (nam haec sola ustoris intentio est) Europaeo judicio, aptissimus videatur, qui parti affectae proximus est, plerumque tamen ab ustoribus eligitur alienus, & saepe nullo nexu in Anatomiâ cognito, laboranti parti consentiens, nisi communi involucro universi corporis. Certè, uti nobili cuidam Lithuano res videbatur absurda, clysma immitti podici, cùm laboraret capite: ita non minus praestigiae videntur advenis, extemporanei successus ex artemisiali cauterio, parti & loco alieno & neutiquam dolenti imposito. Uruntur cum successu scapulae in stomachi cruditatibus, pro excitando appetitu; Uruntur spinales vertebrae, pro sopiendis in pleurâ laterum compunctionibus; Uruntur pollicum adductores musculi, pro levandâ ejusdem lateris odontalgiâ; ut cetera taceam. Ecquis tam Lynceus sit anatomicus, qui hîc demonstrare specialem possit vasorum conspirationem? §. VII. Ustionis regulae sunt & requisita varia, cum de loco corporis & urendi tempore, tum de numero stuparum, situ corporis, diaetâ patientis, atque aliis circumstantiis Inter prima & generalia praecepta sunt, quae sequuntur: Tendines cum arteriis & venis, quantum possibile est, in urendo vitandi sunt; securitatis causâ non visu solum, sed tactu prius ab Ustore explorandi. Quem quisque situm corporis tenet, dum urendus locus indigitatur, eum, dum uritur, servare debet, seu sederit antea, seu steterit.","prev":{"citation":"Amoenitates exoticae 597","label":"OBSERVATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/597","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/597"},"next":{"citation":"Amoenitates exoticae 599","label":"OBSERVATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/599","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/engelbert-kaempfer/amoenitates-exoticae/599"},"credit":{"text":"Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_exoticae","quality":"ocr"}}